A26815:313
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tum ea erat Bembi, in dicenda sententia, libertas, ea simplicitas, eaque in omni vita elementia atque ingenuitas inerat; ut, si ante eum Paulus mortem objisset, quod natura postulare videbatur, aliquot enim annos illum Paulus antecessit aetate, creatum iri eum Pont. Max. plerique compertum haberent. Sed, cum equo Bembus forte veheretur, paulùm in ostio ad parietem latus offendit; qua ex plaga, homo senex ac debilis, in febriculam incidit; atque ex ea, cum sensim extenuari, conficique see intelligeret, cumque mortem multos dies quasi praestolatus esset, animo non modo forti, sed etiam aequo; ut de sua illa migratione cum amicis interdum etiam jocaretur; diem suum pie, sancteque obiit. Cultus erat jam pridem omni officio Bembus ab Hieronymo Quirino Ismerii filio; homine partim genere ac nobilitate, partim fide, munificentia, humanitate, morum suavitate ac dulcedine, clarissimo. Is illi statuam mortuo posuit nobili artificio factam ex marmore, atque eam celeberrima Antonii in aede Patavii locavit; inscripsitque in basi in hanc fere sententiam: propterea ease illam statuam Bembo statutam, atque in publico positam esse, ut cujus animi simulacra orbis terrarum cerneret, ejus ne corporis quidem desideraret imaginem.
Tum ea erat Bembi, in dicenda sententia, libertas, ea simplicitas, eaque in omni vita elementia atque ingenuitas inerat; ut, si ante eum Paulus mortem objisset, quod natura postulare videbatur, aliquot enim annos illum Paulus antecessit aetate, creatum iri eum Pont. Max. plerique compertum haberent. Sed, cum equo Bembus forte veheretur, paulùm in ostio ad parietem latus offendit; qua ex plaga, homo senex ac debilis, in febriculam incidit; atque ex ea, cum sensim extenuari, conficique se intelligeret, cumque mortem multos dies quasi praestolatus esset, animo non modo forti, sed etiam aequo; ut de sua illa migratione cum amicis interdum etiam jocaretur; diem suum pie, sancteque obiit. Cultus erat jam pridem omni officio Bembus ab Hieronymo Quirino Ismerii filio; homine partim genere ac nobilitate, partim fide, munificentia, humanitate, morum suavitate ac dulcedine, clarissimo. Is illi statuam mortuo posuit nobili artificio factam ex marmore, atque eam celeberrima Antonii in aede Patavii locavit; inscripsitque in basi in hanc fere sententiam: propterea ea se illam statuam Bembo statutam, atque in publico positam esse, ut cujus animi simulacra orbis terrarum cerneret, ejus ne corporis quidem desideraret imaginem.