A26815:321
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Illud etiam narrari nobis ab eo ipso meminimus, cum diceret nunquam see in omni adolescentia commisisse, ut mane aliquid postridie aggrederetur ediscere, quin prius ea quae pridie percepisset, diligentissime reminiscendo recordatus esset: vitandam enim asotorum consuetudinem ajebat, qui crudi sese tamen ingurgitant, quoque magis cibo replentur, oneranturque, minus virium, minus valetudinis habent, in eo igitur cursu, cum sedulitate magis quam contentione, aut labour, admirabiles progressus efficeret: atque eos, qui in eodem curriculo erant, longo intervallo antecederet, mortem Aloisius pater obiit. Duodeviginti ille annos natus erat eo tempore. Liberorum autem, magnum sane numerum, filios septem, quatuor filias, praeterea magna cum multis contracta implicitaque negotia, Aloisius reliquerat. Atque odiosum omnino negotium est homini in cogitationis ac doctrinae studiis occupato, familiaris rei procuratio; ut minus mihi mirum videri soleat, Democritum, nobilem quondam philosophum, ut ea cura, eoque impedimento liberaretur, omnes fortunas suas, sicuti litteris proditum est, abjecisse. Verum tamen quanquam invitus ac maerens discedebat à litteris, tamen Patavio profectus est: atque eandem illam animi moderationem aequabilitatemque adhibens, fratribus partim in Apuliam, partim in Alexandriam (ibi enim magnas societates Aloisius pater habuerat) distributis, partim Venetiis relictis; been domi constitutisrebus Patavium reversus est: studiumque haudquaquam longo intervallo à see intermissum, cupid renovavit, in ea urbe doctissimorum hominum plena, ac liberalibus artibus affluenti, aliquot annos commoratus est: cum in principibus jam philosophis numeraretur, atque ejus nomen plurimum indies increbresceret. Atque hoc loco postulari exigique à ⟨p. 157⟩nobis arbitrati sumus, ut, qui ejus progressus & quale tanquam iter ad percipiendas fuerit disciplinas, demonstraremus. A primis igitur dialecticae elementis profectus sic omnem philosophiam perlustravit, ut illius singulas tanquam oras non viseret modo atque inspiceret, quod plerique facimus, sed in unaquaque etiam illius quasi regione commoraretur, & habitaret, itaque illud assecutus est, nihil in ea ut arte, ita copiosa & magna atque varia, tam esset magnum atque arduum, aut tam minutum atque parvum, quod ejus aut diligentiam lateret, aut fugeret intelligentiam:
Illud etiam narrari nobis ab eo ipso meminimus, cum diceret nunquam se in omni adolescentia commisisse, ut mane aliquid postridie aggrederetur ediscere, quin prius ea quae pridie percepisset, diligentissime reminiscendo recordatus esset: vitandam enim asotorum consuetudinem ajebat, qui crudi sese tamen ingurgitant, quoque magis cibo replentur, oneranturque, minus virium, minus valetudinis habent, in eo igitur cursu, cum sedulitate magis quam contentione, aut labore, admirabiles progressus efficeret: atque eos, qui in eodem curriculo erant, longo intervallo antecederet, mortem Aloisius pater obiit. Duodeviginti ille annos natus erat eo tempore. Liberorum autem, magnum sane numerum, filios septem, quatuor filias, praeterea magna cum multis contracta implicitaque negotia, Aloisius reliquerat. Atque odiosum omnino negotium est homini in cogitationis ac doctrinae studiis occupato, familiaris rei procuratio; ut minus mihi mirum videri soleat, Democritum, nobilem quondam philosophum, ut ea cura, eoque impedimento liberaretur, omnes fortunas suas, sicuti litteris proditum est, abjecisse. Verum tamen quanquam invitus ac maerens discedebat à litteris, tamen Patavio profectus est: atque eandem illam animi moderationem aequabilitatemque adhibens, fratribus partim in Apuliam, partim in Alexandriam (ibi enim magnas societates Aloisius pater habuerat) distributis, partim Venetiis relictis; bene domi constitutisrebus Patavium reversus est: studiumque haudquaquam longo intervallo à se intermissum, cupide renovavit, in ea urbe doctissimorum hominum plena, ac liberalibus artibus affluenti, aliquot annos commoratus est: cum in principibus jam philosophis numeraretur, atque ejus nomen plurimum indies increbresceret. Atque hoc loco postulari exigique à