A26815:324
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hanc animi aequitatem, hanc tam praeclaram maximarum artium doctrinam, alia long iis majora bona decorabant. Summa integritas, summa innocentia, pietas, non haec quae facie, motu, amictu commendatur, quam in multis cernimus, simulata, & specie, atque oratione hominum opinionem captans, sed solida, nuda, sinceraque, in mente atque in animo inerat, quibus ille rebus instructus, cum magnum ejus esset nomen, magnaque non solum laus, sed etiam admiratio, aliquanto citius quam constituerat Patavio decessit. Nam cum omnis, prope dixerim, terrarum orbis eo tempore contra Venetos conspirasset, taeterrimumque ei civitati bellum intulisset, afflictis Venetorum opibus, Patavio ipso obsesso, nec multo post amisso, maturius omnino, quam in animo habebat, invitus, nondum discendisiti scilicet expleta, domum sese recipere coactus est. Erat ejus aetas nondum firmata, ut reipublicae operam navarre posset: itaque in iis sese studiis aliquot annos continuit, cum ejus domus tanquam bonarum artium gymnasium quoddam ab iis, qui doctrinae desiderio tenebantur, frequentaretur. Verum tamen ad rempublicam ubi primum accessit, ejus ingenium, quod de Hortensio est memoriae proditum, tanquam Phidiae signum, simul aspectum ac probatum est. Itaque cum tres & triginta tum haberet annos, à civitate ad Caesarem Carolum hunc V. in Germaniam orator (sic enim Veneti appellant) estmissus. Legationis munus magnam apud Venetos habet dignitatem, ⟨p. 159⟩magnam ad summos honores magistratusque adipiscendos commendationem; saepeque à multis una petitur, & in comitio suffragiis orators magna ambition creantur.
Hanc animi aequitatem, hanc tam praeclaram maximarum artium doctrinam, alia longe iis majora bona decorabant. Summa integritas, summa innocentia, pietas, non haec quae facie, motu, amictu commendatur, quam in multis cernimus, simulata, & specie, atque oratione hominum opinionem captans, sed solida, nuda, sinceraque, in mente atque in animo inerat, quibus ille rebus instructus, cum magnum ejus esset nomen, magnaque non solum laus, sed etiam admiratio, aliquanto citius quam constituerat Patavio decessit. Nam cum omnis, prope dixerim, terrarum orbis eo tempore contra Venetos conspirasset, taeterrimumque ei civitati bellum intulisset, afflictis Venetorum opibus, Patavio ipso obsesso, nec multo post amisso, maturius omnino, quam in animo habebat, invitus, nondum discendisiti scilicet expleta, domum sese recipere coactus est. Erat ejus aetas nondum firmata, ut reipublicae operam navare posset: itaque in iis sese studiis aliquot annos continuit, cum ejus domus tanquam bonarum artium gymnasium quoddam ab iis, qui doctrinae desiderio tenebantur, frequentaretur. Verum tamen ad rempublicam ubi primum accessit, ejus ingenium, quod de Hortensio est memoriae proditum, tanquam Phidiae signum, simul aspectum ac probatum est. Itaque cum tres & triginta tum haberet annos, à civitate ad Caesarem Carolum hunc V. in Germaniam orator (sic enim Veneti appellant) estmissus. Legationis munus magnam apud Venetos habet dignitatem,