A26815:330
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nam à principio, cum primum in senatum lectus fuit, saepe factum esse ajebat, ut in suggestum ascendere, sententiae dicendae causa, cum cuperet, ausus non sit; quod pudore quodam & rei insolentia retraheretur: eamque rem magno sibi dolori esse solitam; itaque in animo habuisse, nisi eum animi timorem ac verecundiam pervinceret, ad rempublicam posthac non accedere, suumque locum aliis concessurum, quibus ad dicendum animus non deesset: nec enim verum esse, fortibus ac strenuis civibus ab ignavis timidisque locum praeripi: verum nihil necesse fuit, talis civis prudentia ac consilio remp. privari. Nam paucis mensibus, cum sese animo facile confirmasset, sic sententiam dicebat, ut neminem magis prudenter, magisve composite loquutum unquam fuisse constaret. Docebat ille quidem verbis, quam maxime poterat, propriis, cum partite ac distincte, tum memoriter ac copiose, animos autem cum oratione minime conaretur impellere, auctoritate ipsa vehementer permovebat & fide, lingua celeri ac volubili leporem atque ornatum illum oratorium neque adhibebat, neque adhiberi aequum esse consebat: animos enim civium inflecti atque incitari, quo maxime tempore sedatos rectosque eos esse oporteret, cum consilium capturi ⟨p. 162⟩de rep. essent, turpe atque inutile esse existimabat: eosque qui magno quodam conatu orationis vim ad sensus atque impetus animorum & motus commovendos admoverent; si id suae privatae utilitatis causa susciperent, improbe; si reip. causa, arroganter sine controversia facere ajebat; quod tantum sibi sumant, ut non communi remp. consilio regi velint, sed suo; quamque ipsi probarent sententiam, in eam ceteros cives non adducere, sed compellere studerent. Eodem tempore Contarenus Brixiae praefectus renuntiatus est, cum magistratum Capitaneum Veneti appellant: quo cum proficisci cogitaret: jamque impedimenta imposita in lintrem haberet, repent horribilis nuntius affertur; Romam à Caesaris militibus captam, Pontificem Max. in arcem compulsum, urbem ipsam diripi ac vastari, quibus rebus Venetias nuntiatis, magnus subito cum dolor, tum etiam terror invasit. Itaque mutato consilio Contarenus, cum vereretur aliis armis Brixiam egere, quam, quibus sese ipse assuesecerat, consilio atque auctoritate, eum magistratum recusavit, atque interim otium à rep. nactus, studiis scilicet suis illis pristinis obsequebatur.
nam à principio, cum primum in senatum lectus fuit, saepe factum esse ajebat, ut in suggestum ascendere, sententiae dicendae causa, cum cuperet, ausus non sit; quod pudore quodam & rei insolentia retraheretur: eamque rem magno sibi dolori esse solitam; itaque in animo habuisse, nisi eum animi timorem ac verecundiam pervinceret, ad rempublicam posthac non accedere, suumque locum aliis concessurum, quibus ad dicendum animus non deesset: nec enim verum esse, fortibus ac strenuis civibus ab ignavis timidisque locum praeripi: verum nihil necesse fuit, talis civis prudentia ac consilio remp. privari. Nam paucis mensibus, cum sese animo facile confirmasset, sic sententiam dicebat, ut neminem magis prudenter, magisve composite loquutum unquam fuisse constaret. Docebat ille quidem verbis, quam maxime poterat, propriis, cum partite ac distincte, tum memoriter ac copiose, animos autem cum oratione minime conaretur impellere, auctoritate ipsa vehementer permovebat & fide, lingua celeri ac volubili leporem atque ornatum illum oratorium neque adhibebat, neque adhiberi aequum esse consebat: animos enim civium inflecti atque incitari, quo maxime tempore sedatos rectosque eos esse oporteret, cum consilium capturi