A26815:331
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Bellum, cum gravis haec plaga accepta est, cum Gaesare Veneti, ac Clemens VII. Pont. Max. communiter gerebant; sed totius imperii summa tradita erat Franciscomariae Urbinatium principi, quem illi ducem appellant; eum Veneti suarum copiarum seorsim ducem habebant; nam civem terrestres copias ducere, per leges non licet: ac cum deditione facta, Clemens jam complures menses in custodia à Caesaris militibus asservaretur, cumque urbis depopulandae, vastandae, incendendae, modum homines feri ac barbari sibi statuerent nullum; cui rei Caesarem, quod longe abesset gentium, cum maxime cuperet, negant potuisse occurrere: commoti rei indignitate atque acerbitate Christianorum principes plerique omnes inter se de Pont. Max. è custodia educendo conspiraverunt, ejus rei causa concilium Ferrariae indictum est, quod Alphonsum Estensem, qui ejus urbis imperium, à majoribus acceptum, eo tempore obtinebat, maximi animi hominem, reique militaris peritissimum, adjungi sibi vehementer studebant: à quo cum propter consilium ac virtutem, tum propter oppidi opportunitatem, opes, bellique instrumenta, quibus ille abundaret, earumque rerum omnium facultates, quae ad bellum usui erant, multa, magnaque auxilia subministrari sibi ad id bellum intelligebant posse, Eo Galliae Britanniaeque reges Legatos miserunt cum mandatis homines nobilissimos; idem & ii, quibus Pontificis Max. salus privatim curae erat, fecerunt, & Mediolanensis dux Franciscus Sfortia. Eodem Veneti Contarenum mittunt: maxime enim eorum reipublicae intererat eam confici rem, propterea quod cum Pontifice, quemadmodum dictum à me est, societate & faedere conjuncti, continentibus bellis, non longe ab suis finibus, cum Caesare contenderent. Eo concilio peracto, atque haud ita multo post Pontifice liberato, ad eum Contarenus, suae civitatis jussu legatus profectus est. Magna erat eo tempore omnium rerum perturbatio, magni Galliae, Italiaeque totius videbantur motus impendere, quod & Clemens ipse iniquissimo animo contumeliam, quam acceperat, ferre existimabatur, quod per pacis simulationem circumventus in hostium potestatem venisset, quod superbe crudeliterque tractatus, & in deditionem receptus tamdiu in custodia fuisset retentus, atque ad extremum quod non dimissus, sed elapsus è manibus & catenis esset: quod omnia exempla ⟨p. 163⟩cruciatusque in suos editi Romae atque in omnibus vicis, & oppidis essent.