A26815:333
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quae res per Contarenum acta magna ex parte & confecta, cum suae civitati gratissima atque optatissima accidisset, mirifice ejus & gloriam & auctoritatem auxit, ut nullam rem tantam, aut tam difficilem esse censerent, quin eam ille animo & cogitatione suscipere, & consilio tueri, & auctoritate atque industria conficere posset. Memoria teneo me Romam illis temporibus venisse; tantus erat omnium, qui in ea urbe tunc aderant, de Contareni doctrina, prudentia, continentia, pietate, consensus, tantaque admiratio, ut non amarent modo eum, qui tunc erant civitatis principes, sed etiam vererentur & colerent. Atque omnino multa praeclare legibus sancita sunt apud Venetos, in his, quod vetantur legati ab his, ad quos missi sunt, ulla aut munera, aut beneficia accipere; quod utinam aliae quaedam civitates aut reperissent, aut repertum à Venetis, imitari saltem vellent; ne suos cives (id quod usu fere evenit) plerosque foris venales, domi hostes haberent. Quam diu enim absunt neglecta, quam susceperunt, reipublicae cura, à quibus locupletari se sperant, eorum gratiam aucupantur, atque iis sese venditant: iidem domum reversi, beneficiis ac muneribus alligati, atque devincti, quam patriae caritatem debent, eam alienis, saepe etiam hostibus, praestare ac persolvere ⟨p. 164⟩coguntur, ita dum alii aliorum aut regum aut nationum rem gerunt, deserta nimirum à civibus publica res eorum jampridem labat & corruit. At Contarenum eae civitates, apud quas magna cura, summaque fide ae diligentia rem suam publicam gessit, praeclarissimis muneribus donaverunt: tot enim tamque variarum gentium constantissimo consensu mirifice probatum, summoque laudatum opere, maxima dignitate, existimatione, gloria muneratum, ditatumquedomum dimiserunt. Severissimis legibus Venetiis ambitus constrictus est; suffragium ne per se, neve per alium quemquam rogent interdictum est, itaque cum à civitate ipsa universa, non à singularibus civibus nominatim, petendi magistratus sint: idque saepe (iidem enim eosdem magistratus, certis intermissis temporibus, crebro gerunt) una virtute nixam omnium civium ambitionem esse oportet: ut qui saepissime amplissimas dignitates adepti sint, ii non amicorum aut propinquorum diligentiae, aut tenuiorum hominum officii, aut etiam fortasse avaritiae, sed ipsius reip. certissimum de se testimonium habeant: nam multis locis reprehendendi erroris sui civitati facultas datur:
Quae res per Contarenum acta magna ex parte & confecta, cum suae civitati gratissima atque optatissima accidisset, mirifice ejus & gloriam & auctoritatem auxit, ut nullam rem tantam, aut tam difficilem esse censerent, quin eam ille animo & cogitatione suscipere, & consilio tueri, & auctoritate atque industria conficere posset. Memoria teneo me Romam illis temporibus venisse; tantus erat omnium, qui in ea urbe tunc aderant, de Contareni doctrina, prudentia, continentia, pietate, consensus, tantaque admiratio, ut non amarent modo eum, qui tunc erant civitatis principes, sed etiam vererentur & colerent. Atque omnino multa praeclare legibus sancita sunt apud Venetos, in his, quod vetantur legati ab his, ad quos missi sunt, ulla aut munera, aut beneficia accipere; quod utinam aliae quaedam civitates aut reperissent, aut repertum à Venetis, imitari saltem vellent; ne suos cives (id quod usu fere evenit) plerosque foris venales, domi hostes haberent. Quam diu enim absunt neglecta, quam susceperunt, reipublicae cura, à quibus locupletari se sperant, eorum gratiam aucupantur, atque iis sese venditant: iidem domum reversi, beneficiis ac muneribus alligati, atque deuincti, quam patriae caritatem debent, eam alienis, saepe etiam hostibus, praestare ac persolvere