A26815:334
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
itaque saepe usu venit, ut, qui semel primo aliquem honorem cunctis suffragiis assecuti sint; iidem, iterum petentes, repulsam ferant. Quo major eorum civium splendor est, qui omnium dignitatum cursum & tamquam spatia & circuitum iterum & saepius sine ulla offensione confecerint, ii clarissimi apud civitatem sunt: iis honos ab omnibus aetatibus, omnibusque ordinibus habetur, ii, cum opibus & potentia ne infimos quidem cives antecedant, dignitate, existimatione, auctoritate, gloria anteferuntur omnibus: eadem est enim civium omnium parque species, una toga, eaque simplex; nullis omnino non modo comitatus, sed ne comes quidem; ut primi civitatis (si quis illorum consuetudinis ignarus intervenerit) uni de multis facile videri possint. Sed ii, quoquo venerint, salutantur, appetuntur: iis in viis deceditur, obviam itur: in curia, in foro assurgitur: ut mihi virtus nudata phaleris omnibus & adven•itiis ornamentis exuta, in una ea civitate sua ipsa pulchritudine & lumine ni•ere ac splendescere semper sit visa. Prorsus visendae Venetiae sunt, non prop•er urbis modo eximiam pulchritudinem, novitatemque antea inauditam, et•nim maximam formosissimamque urbem, in mediis excitatam aestibus sese è fluctibus erigere, quis non miretur? naves onerarias maximas, passim ad pri•atorum januam religatas, triremes in plateis navigantes, quis sine magna admiration ac voluptate aspexerit? Mihi quidem sic videtur, hanc profecto urbem si conspicata modo esset antiquitas, Neptunum nimirum aliquem ex profundo ac latebris excitasset, atque eum celsissima illa tecta struentem ac fabricantem fecisset: qui tametsi nullus scilicet unquam fuit, tamen si sit, aut esse si possit aliquis, nullum illi attribui munus aut opus illa urbe praeclarius posset: aut quod magis divinae conveniret naturae. Sed haec oculorum, illa animi ex ejus urbis cognitione voluptas capitur, ut equidem sentio, vel maxima, quod unae dominantur apud eos leges: iis & magistratus obtemperant, & cives aeque ad unum omnes: atque eo usque mihi potentiam execrata prudentissima civitas videtur, ut neminem unum ulli magistratui praeesse passa sit, terni, quini, seni, deny imperia, potestates, singulos magistratus gerunt, ut non solum domini os, quo nulla taetrior, nulla oculis detestabilior objici species potest, aspiciendum civibus non sit; sed ne domini quidem imago & similitudo, ⟨p. 165⟩