A26815:338
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sunt haec homini, aequabilitatis ac dignitatis potius, quam potentiae atque opum cupido incommoda vehementer odiosa, gravia ac molesta, praesertim siquis antepartis honoribus tamquam exsaturatus, & parta jam gloria contentus est. Saepe mihi narravit vir omnium clarissimus atque gravissimus quem Romae his paucis annis à sua civitate legatum, summa apud duos Pontifices Max. auctoritate summaque gratia vidimus, Paulum & Julium tertios (in utriusque enim tempora ejus legatio incidit) Mattheus Dandalus: sese, cum vehementer auctor Contareno fuisset ejus honoris accipiendi, qui non ab eo expetitus, sed ad eum delatus esset, magna contentione ratioeinandoque vix aegre ad extremum homini persuasisse, ne committeret, ut Pauli consilium, in quod non ille temere incurrisset, sed sine ulla dubitatione duce Deo devenisset, aspernari videretur: praesertim his reip. Christianae temporibus: multos enim fore, qui eam rem aliorsum acciperent, atque ille faceret: quique in Romanam Ecclesiam impietatis scelerisque nefarii Gasparem Contarenum, virum unum omnium maxim pium, maximeque religiosum, subscriptorem habere gloriaturi, seseque in eo impudentissime jactaturi essent; quippe qui, cum à Pont. Max. ne beneficium quidem accipiendum sibi esse statueret, quid de causa illa tota judicaret nemini dubium relinqueret. Haec cum Dandalus diceret; adderetque, eos, qui Contareno aequissimi futuri essent, suspicaturos tamen esse non ob animi magnitudinem atque aequabilitatem, tantam illum dignitatem à se removisse, sed propter imbecillitatem atque ignaviam defugisse: pervicit homo gravis atque eloquens, omnique necessitudinis genere cum eo ab adolescentia conjunctus, cum propter affinitatem, tum praecipue propter morum, voluntatum, studiorum similitudinem, ut dubitantem confirmaret: atque in suam sententiam diu multum cunctantem ac tergiversantem perduceret: qui maximam partem eorum quae à me posita in hoc commentario sunt, nos docuit. Omnino verum id est, quod ait apud Euripidem Theseus, cum Hereulem, quo tempore ille Athenas in exilium venit, ••ltis honoribus ac beneficiis prosequeretur: sic enim ait. Laudem feremus omnium pulcherrimam universa à Graecia, Fecisse cum memorabimur bonis ⟨p. 167⟩bene: quod ille Graece optime, nos Latine ut potuimus.
Sunt haec homini, aequabilitatis ac dignitatis potius, quam potentiae atque opum cupido incommoda vehementer odiosa, gravia ac molesta, praesertim siquis antepartis honoribus tamquam exsaturatus, & parta jam gloria contentus est. Saepe mihi narravit vir omnium clarissimus atque gravissimus quem Romae his paucis annis à sua civitate legatum, summa apud duos Pontifices Max. auctoritate summaque gratia vidimus, Paulum & Julium tertios (in utriusque enim tempora ejus legatio incidit) Mattheus Dandalus: sese, cum vehementer auctor Contareno fuisset ejus honoris accipiendi, qui non ab eo expetitus, sed ad eum delatus esset, magna contentione ratioeinandoque vix aegre ad extremum homini persuasisse, ne committeret, ut Pauli consilium, in quod non ille temere incurrisset, sed sine ulla dubitatione duce Deo devenisset, aspernari videretur: praesertim his reip. Christianae temporibus: multos enim fore, qui eam rem aliorsum acciperent, atque ille faceret: quique in Romanam Ecclesiam impietatis scelerisque nefarii Gasparem Contarenum, virum unum omnium maxime pium, maximeque religiosum, subscriptorem habere gloriaturi, seseque in eo impudentissime jactaturi essent; quippe qui, cum à Pont. Max. ne beneficium quidem accipiendum sibi esse statueret, quid de causa illa tota judicaret nemini dubium relinqueret. Haec cum Dandalus diceret; adderetque, eos, qui Contareno aequissimi futuri essent, suspicaturos tamen esse non ob animi magnitudinem atque aequabilitatem, tantam illum dignitatem à se removisse, sed propter imbecillitatem atque ignaviam defugisse: pervicit homo gravis atque eloquens, omnique necessitudinis genere cum eo ab adolescentia conjunctus, cum propter affinitatem, tum praecipue propter morum, voluntatum, studiorum similitudinem, ut dubitantem confirmaret: atque in suam sententiam diu multum cunctantem ac tergiversantem perduceret: qui maximam partem eorum quae à me posita in hoc commentario sunt, nos docuit. Omnino verum id est, quod ait apud Euripidem Theseus, cum Hereulem, quo tempore ille Athenas in exilium venit, ltis honoribus ac beneficiis prosequeretur: sic enim ait. Laudem feremus omnium pulcherrimam universa à Graecia, Fecisse cum memorabimur bonis