A26815:343
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Eodemque pacto toto animo abhorrebat ab indignis gravi & honesto viro quaestibus: non pauci enim ne desit ipsis pecunia in minime necessariis sumptibus, & ut inanem splendorem retinere possint, cogunt illam illiberalissima quavis ratione ac sordidissima. Quum igitur eo tempore, quo Bononiam legati nomine obtinebat, qui, pars illius muneris obeundi, illatarum injuriarum causas audiebat, ita cum eo egisset (putabat enim Contarenum ejusdem animi esse, cujus plerumque sunt, qui negotiis illis implicantur.) Esuribimus profecto: nullum enim emolumentum parit imposita mihi cura: cunctaque in civitate concordiae atque otii plena sunt: inquit ille: Voluptatem magnam • hi nuntias, cupioque hunc statum rerum permanere, videreque diem illum, •uo •g, uthabeam sumptum unde faciam, mulam etiam, qua vehor, cum omni ⟨p. 169⟩ornatu proscribere cogar. Non putavi autem alienum esse has etiam ipsius voces memoriae mandare, qùum praesertim hujuscemodi brevia dicta, quia ab intimis sensibus proficiscuntur, subitoque prolata sunt, in singulis factis ac motibus animi, ut reliquis etiam casibus humanis, videantur in primis mores voluntatemque eorum, unde erumpunt, indicare: eaedemque voces multum valere non sine causa semper existimatae sint, ad homines informandos: illosque etiam emendandos, qui contariis vitiis tenentur, quam causam fuisse puto, cur plures & docti prudentes viri sedulo multas collegerint, & volumina etiam ex ipsis confecerint. Saepe multumque ineunte adolescentia cum iracundia, quae paulo sibi consuevisset esse molestior, quasi luctatum, ad extremum prostratam illam & domitam ajebat oppressisse: non modo enim turpe, sed etiam miserum sibi semper visum, ira incitatos à consilio atque a nobismetipsis abscedere; quod de se Terentianus ille praedicaret, Prae iracundia Menedeme non sum apud me: Bibulum autem illum, qui cum L. Libone fuit ad Oricum (quamque hoc Scribonio ab inimicissimo homine memoriae traditum est, & qui qua cumque re potuit, existimationem ejus semper violavit) sibi nullius pretii hominem videri fuisse, qui cum de compositione agendum esset cum Caesare, ad colloquium non prodiit, ob eam rem, quod furenter consuevisset irasci; ne res maximae spei, maximeque utilitatis ejus iracundia impedirentur.