A26815:344
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque non modo stomachantem, sed ne commotum quidem visum illum à se unquam esse, qui cum eo familiarissime vixerunt, affirmant, ut nimium prope patiens ac lentus existimaretur: neque iis, qui in epulis, in cubiculo ipsi ministrarent, saepe cessantibus, saepe etiam peccantibus, non modo non convicium faceret, sed ne verbo quidem malediceret. Quod igitur de nonnullis doctis viris memoriae proditum est; ut Socrate, Stilpone Megareo; quum illi natura propensi essent ad aliquod vitium, effecisse tantum eos studio ac diligentia sua, ut nullum unquam in vita ipsorum vestigium rerum illarum appareret, id vere de hoc nostro praedicari potest: in illisque sine dubio Contarenus enumerari debet, qui vitiosam naturam compresserint: ac quidquid illic aliquod majus malum, si crevice, far potuisset, tenerum adhuc & imbecille fregerint, & omnes ejus fibras extirparint. Superbiorem ipsum (de quo etiam supra nonnihil significatum est) copia bonorum, quae aut à fortuna acceperat, aut ipse suo labore industriaque quaesiverat, non fecerat: in quod vitium passim multi, minoribus multo ornamentis decorati, ruunt, & sanc hanc culpam ille, ut scopulum aliquem, magnopere vitabat, quod si unquam in sermone aliquo aliquid à see forte prolatum intelligeret, quod tenuem modo umbram illius mali retineret, valde dolebat, ut contigit quodam tempore. Cum enim Paulus III. loqueretur cum ipso de augendo numero Summorum Antistitum, ostendissetque see in animo habere quosdam in eum ordinem cooptare, Contareno minime probatos (quod ille etiam pre se ferebat, atque id tunc palam dicebat) videns ipsum suae voluntati refragari Pontifex Max. inquit, iis ipsis verbis. Insitum fuit semper Cardinalibus, ut novis repugnarent, ne sibi alii dignitate exaequentur, respondit igitur ille commotior quam solebat. Noli sanctissime pater ita de me existimare: cognitum enim tibi plane est, quot ego nominarim, idoneam prorsus materiam huic operi efficiendo: & unde fingi possint personae tantae dignitati sustinendae aptae, nam quod ad me attinet, non puto purpuram hanc ⟨p. 170⟩maximum esse eorum, quos in vita assecutus sum, honorum. Extrema haec verba, illa occasione edita, statim ut domum rediit, doluit sibi excidisse, ut qui noluisset specimen aliquod à see unquam datum, aut superbi hominis, aut • anis hujus honoris & gloriae cupidi. Quin etiam dictitabat amplissima sa•erdotia plus in se oneris, quam splendoris habere:
Itaque non modo stomachantem, sed ne commotum quidem visum illum à se unquam esse, qui cum eo familiarissime vixerunt, affirmant, ut nimium prope patiens ac lentus existimaretur: neque iis, qui in epulis, in cubiculo ipsi ministrarent, saepe cessantibus, saepe etiam peccantibus, non modo non convicium faceret, sed ne verbo quidem malediceret. Quod igitur de nonnullis doctis viris memoriae proditum est; ut Socrate, Stilpone Megareo; quum illi natura propensi essent ad aliquod vitium, effecisse tantum eos studio ac diligentia sua, ut nullum unquam in vita ipsorum vestigium rerum illarum appareret, id vere de hoc nostro praedicari potest: in illisque sine dubio Contarenus enumerari debet, qui vitiosam naturam compresserint: ac quidquid illic aliquod majus malum, si crevisse, ferre potuisset, tenerum adhuc & imbecille fregerint, & omnes ejus fibras extirparint. Superbiorem ipsum (de quo etiam supra nonnihil significatum est) copia bonorum, quae aut à fortuna acceperat, aut ipse suo labore industriaque quaesiuerat, non fecerat: in quod vitium passim multi, minoribus multo ornamentis decorati, ruunt, & sanc hanc culpam ille, ut scopulum aliquem, magnopere vitabat, quod si unquam in sermone aliquo aliquid à se forte prolatum intelligeret, quod tenuem modo umbram illius mali retineret, valde dolebat, ut contigit quodam tempore. Cum enim Paulus III. loqueretur cum ipso de augendo numero Summorum Antistitum, ostendissetque se in animo habere quosdam in eum ordinem cooptare, Contareno minime probatos (quod ille etiam pre se ferebat, atque id tunc palam dicebat) videns ipsum suae voluntati refragari Pontifex Max. inquit, iis ipsis verbis. Insitum fuit semper Cardinalibus, ut novis repugnarent, ne sibi alii dignitate exaequentur, respondit igitur ille commotior quam solebat. Noli sanctissime pater ita de me existimare: cognitum enim tibi plane est, quot ego nominarim, idoneam prorsus materiam huic operi efficiendo: & unde fingi possint personae tantae dignitati sustinendae aptae, nam quod ad me attinet, non puto purpuram hanc