A26815:345
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quoque majora illa so•ent, eo molestiae plus sollicitudinisque continere, quare see saepe vicem dolere solitum eorum, qui Pontifices Maximi creati forent, quia pondus Aeetna gravius humeris suis sustinerent, cujus judicii Seleucus quoque rex quondam fuit: •lle namque dixit; quae vox ejus monimentis litterarum mandata est à doctis viris, ut errorem eorum coarguerent, qui falso putant, opulentissimos quosque homines beatos esse, magnisque semper voluptatibus frui, cernentes splendorem vitae illius ac florem; inquit igitur ille, nescire privatos illius status incommoda: ideoque magnopere falli in judicio de illo faciendo, quod si scirent tantum, quam arduum sit, ac molestiae plenum, tot Epistolas scribere ac legere, futurum prorsus ut diadema abjectum jaceret sine honore ullo: nec quemquam inuentum iri tam stultum, qui ipsum tolleret ac capiti suo imponeret, nec tamen non multo majoribus gravioribusque curis premi necessario illos, si munus suum fideliter obire vellent, qui vitam moresque eorum, quibus praesunt, regendos susceperunt, animosque ab omni labe purgandos, quam qui in eo tantum eximio statu rerum suarum, regnoque conservando, occupati sunt. Quum igitur hoc crimen Contarenus vehementer reformidaret, ac, siquis vere existimare posset, vacuus prorsus ab ipso foret, non tamen penitus potuit ea suspicione carere. Erat ille in omni suo sermone, factoque, integer ac liber: remotus ab omnibus blanditiis orationis: acerrimus inimicus vanitatis illius, assentationisque, quae nunc in locum invasit simplicis veritatis, libertatisque loquendi, merito quondam magnopere probatae; ob quod etiam ingenii bonum •erunt eum Carolo Caesari valde acceptum fuisse, quum ob alias etiam animi dotes ab eo diligeretur. Haec igitur probitas nuda, expersque omnis fuci ac •allaciarum: quaeque, uti eo venerat, ita se Romae in long aliis moribus, •nstitutisque conservarat, causa fuit, ut superbiae à nonnullis insimularetur, quasi ille contemnens ceteros praese, quidquid sentiret de omni re contra commoda illorum diceret: nec sua quicquam interesse putaret potentioribus adversari, quam ansam quidam arripientes, ipsum, ut contumacem & inhumanum apud Paulum III. criminati sunt, quod nimis libere in senatu contra ipsum sententiam diceret, atque honestissimos quosque viros offenderet, ipse vero •d diverso consilio saciebat: