A26815:351
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam cum omnes Germaniae principes, tum rex Romanorum ipse, officii, honorisque hominis causa, domum ad eum venit; & in sacris caerimoniisque solennibus, datus ei locus est secundum Caesarem primus: nihilque earum rerum, quae ad homines magnos honestandos adhiberi consueverunt, in eo praetermissum est, quae, tametsi ordini scilicet debebantur & dignitati, tamen cum alacrius aliquanto, tum etiam cumulatius, quam antea solita sint, personae dicuntur esse persoluta. Accedebat quod Caesar, jucundissima ejus consuetudine & sermonibus delectatus, saepe hominem ad se extra ordinem vocabat; cumque de gravioribus negotiis, deque republica collocuti inter se essent, multa ad eum Caesar de suis privatim rebus referebat; multa de Geometria, multa de Geographia quaerebat quibus ille scientiis, quod eae ad rem militarem (quae illi spectanda erat maxime) pertinent, operam multam illis temporibus dabat, illa autem cum in promptu Contarenus haberet, quod puerili disciplina erat in iis artibus studiose versatus, omnia scilicet certa, dilucidaque respondebat. Quae cum de Contareni apud Caesarem familiaritate ac gratia, apud omnem autem Germaniam auctoritate & fama, Romam essent allata; ventum est in spem fore, ut res conveniret, mitigatisque Contareni lenitate & prudentia Germanorum animis taeterrimae discordiae tollerentur, quae res quoniam majorem in modum illi gloriae futura erat, homini vehementer invideri coeptum est. Nec deerant etiam Romae, qui dicerent, nulla alia de causa ipsum Germanis gratum acceptumque esse, nisi quia adversariis indulsisset; ac decreta, quae pugnacissime defendere debebat, iisdem prodidisset. Hae vero ⟨p. 174⟩graves acerbaeque voces ab iis, qui aequo animo laudem gloriamque Contareni non ferebant, emanabant: nec tantum illic ubi plurimum ipsi obese poterant, improbe mittebantur, verum etiam per omnem Italiam fusae ac disseminatae, magnopere illius existimationem ac dignitatem laedebant, quas tamen ille, magno animo praeditus, reique ipsius naturae non ignarus, primo contempsit, ad eum namque malevoli hi sermones invidorum in Germaniam usque delati sunt; simulque sperabat exitum earum rerum innocentiam suam, fidemque patefacturum: cui sane ipse toto animo incumbebat. Contigit tamen tunc, quod saepe in magnis arduisque rebus usu venit, ut negotium illud, Christianae reip.
Nam cum omnes Germaniae principes, tum rex Romanorum ipse, officii, honorisque hominis causa, domum ad eum venit; & in sacris caerimoniisque solennibus, datus ei locus est secundum Caesarem primus: nihilque earum rerum, quae ad homines magnos honestandos adhiberi consueverunt, in eo praetermissum est, quae, tametsi ordini scilicet debebantur & dignitati, tamen cum alacrius aliquanto, tum etiam cumulatius, quam antea solita sint, personae dicuntur esse persoluta. Accedebat quod Caesar, jucundissima ejus consuetudine & sermonibus delectatus, saepe hominem ad se extra ordinem vocabat; cumque de gravioribus negotiis, deque republica collocuti inter se essent, multa ad eum Caesar de suis privatim rebus referebat; multa de Geometria, multa de Geographia quaerebat quibus ille scientiis, quod eae ad rem militarem (quae illi spectanda erat maxime) pertinent, operam multam illis temporibus dabat, illa autem cum in promptu Contarenus haberet, quod puerili disciplina erat in iis artibus studiose versatus, omnia scilicet certa, dilucidaque respondebat. Quae cum de Contareni apud Caesarem familiaritate ac gratia, apud omnem autem Germaniam auctoritate & fama, Romam essent allata; ventum est in spem fore, ut res conveniret, mitigatisque Contareni lenitate & prudentia Germanorum animis taeterrimae discordiae tollerentur, quae res quoniam majorem in modum illi gloriae futura erat, homini vehementer invideri coeptum est. Nec deerant etiam Romae, qui dicerent, nulla alia de causa ipsum Germanis gratum acceptumque esse, nisi quia adversariis indulsisset; ac decreta, quae pugnacissime defendere debebat, iisdem prodidisset. Hae vero