A26815:355
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
lateri enim suo ipsum in omni ea pompa haerere voluit: cumque hoc ille modestiae causa recusaret, sequereturque aliquanto post, mandavit humanissimus Princeps uni è famulis, ut paene invitum ipsum traheret ac prope see collocaret, omneque id tempus, donec eo perveniret, quo paratum illi hospitium erat, consumpsit cum eo jucundissimis sermonibus, id vero quum personae dignitatique datum non sine causa aliquis arbitrary posset, licet tamen existimare, multum etiam ad hoc valuisse judicium, quod fecerat de homine; quod putaret, ut qui verae gloriae non ignarus esset, eam rem non minus sibi, quam Contareno, laudi & honori futuram. Et sane litteris mandatum est, ejus nominis primum Augustum Caesarem, quum primum Alexandream, quam bello ceperat, ingressus est, in magna copia honestorum ac clarorum virorum, Areum, gravissimum & eruditissimum ⟨p. 176⟩hominem, sibi adjunxisse, familiariterque cum eo solo in tanta illa laetitia, fortunaeque suae magnitudine locutum esse, quem etiam, ut magis cum cives sui suspicerent ac fortunatum judicarent, manu teneret: erat enim philosophus ille Alexandrinus.
lateri enim suo ipsum in omni ea pompa haerere voluit: cumque hoc ille modestiae causa recusaret, sequereturque aliquanto post, mandavit humanissimus Princeps uni è famulis, ut paene invitum ipsum traheret ac prope se collocaret, omneque id tempus, donec eo perveniret, quo paratum illi hospitium erat, consumpsit cum eo jucundissimis sermonibus, id vero quum personae dignitatique datum non sine causa aliquis arbitrari posset, licet tamen existimare, multum etiam ad hoc valuisse judicium, quod fecerat de homine; quod putaret, ut qui verae gloriae non ignarus esset, eam rem non minus sibi, quam Contareno, laudi & honori futuram. Et sane litteris mandatum est, ejus nominis primum Augustum Caesarem, quum primum Alexandream, quam bello ceperat, ingressus est, in magna copia honestorum ac clarorum virorum, Areum, gravissimum & eruditissimum ⟨p. 176⟩hominem, sibi adjunxisse, familiariterque cum eo solo in tanta illa laetitia, fortunaeque suae magnitudine locutum esse, quem etiam, ut magis cum cives sui suspicerent ac fortunatum judicarent, manu teneret: erat enim philosophus ille Alexandrinus.