A26815:364
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
mentionem feci, libet etiam commemorare, quod ab eodem illo familiari Contareni, & omnibus officiis cum eo conjuncto ⟨p. 181⟩Ludovico Beccatello, honesto in primis & fide digno viro, accepi, ad id confirmandum vehementer accommodatum: declarat enim mansisse diu in animo Pontificis aegritudinem hanc, ac levi quoque momento refricari solitam tantam plagam, nisi forte aliquis putet sapientissimum illum senem quotidie magis, in magna penuria talium virorum, cognovisse quantum incommodum olim acceptum fuerit obitu ejus viri, qui ut quietorum temporum ornamentum ingens, ita perturbatorum praesidium firmum erat: quum enim ad se illum evocasset, opera ipsius quibusdam in rebus usurus, diligenter ex eo quaesivit, an praesens forte ille adfuisset, quum fato Contarenus functus est: rogavitque ut diceret aliquid de institutis & vita illius, cui statim, mihi affirmavit ille, se respondisse id, quod erat: mirificam fuisse Contareni integritatem fidemque in iis omnibus rebus gerendis, quae mandatae illi ab ipso forent, intelligeretve ipse sua sponte, facere ad dignitatem Romanae reip. conservandam, virumque illum vera probitate praeditum fuisse, non ficta ac simulata, quam personam plaerique, ut eo perveniant, quo cupiunt, sibi callide imponunt, unumque omnium Contarenum veteres ac maxim ratas opinions & animo probasse, & verbis etiam semper defendisse, quo sermone accepto commotum Pontificem Maximum, qui deambulabat, stetisse, manuque iterum percussisse mensam prope positam, dixisseque non sine gemitu quodam ac suspirio, quod indicavit evulsam fuisse penitus omnem ex animo ipsius suspicionem, quae quondam eo inculcata de illo vocibus malevolorum fuerat. Amisimus profecto magnum virum, ac valde utilem reip. nostrae civem, sed, ut alia, ita hoc magno constantique animo ferendum.
mentionem feci, libet etiam commemorare, quod ab eodem illo familiari Contareni, & omnibus officiis cum eo conjuncto ⟨p. 181⟩Ludovico Beccatello, honesto in primis & fide digno viro, accepi, ad id confirmandum vehementer accommodatum: declarat enim mansisse diu in animo Pontificis aegritudinem hanc, ac levi quoque momento refricari solitam tantam plagam, nisi forte aliquis putet sapientissimum illum senem quotidie magis, in magna penuria talium virorum, cognovisse quantum incommodum olim acceptum fuerit obitu ejus viri, qui ut quietorum temporum ornamentum ingens, ita perturbatorum praesidium firmum erat: quum enim ad se illum evocasset, opera ipsius quibusdam in rebus usurus, diligenter ex eo quaesivit, an praesens forte ille adfuisset, quum fato Contarenus functus est: rogavitque ut diceret aliquid de institutis & vita illius, cui statim, mihi affirmavit ille, se respondisse id, quod erat: mirificam fuisse Contareni integritatem fidemque in iis omnibus rebus gerendis, quae mandatae illi ab ipso forent, intelligeretve ipse sua sponte, facere ad dignitatem Romanae reip. conservandam, virumque illum vera probitate praeditum fuisse, non ficta ac simulata, quam personam plaerique, ut eo perveniant, quo cupiunt, sibi callide imponunt, unumque omnium Contarenum veteres ac maxime ratas opiniones & animo probasse, & verbis etiam semper defendisse, quo sermone accepto commotum Pontificem Maximum, qui deambulabat, stetisse, manuque iterum percussisse mensam prope positam, dixisseque non sine gemitu quodam ac suspirio, quod indicavit evulsam fuisse penitus omnem ex animo ipsius suspicionem, quae quondam eo inculcata de illo vocibus malevolorum fuerat. Amisimus profecto magnum virum, ac valde utilem reip. nostrae civem, sed, ut alia, ita hoc magno constantique animo ferendum.