A26815:368
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Rebus autem gestis ab eo dum vixit enarratis, nunc quae monimenta ingenii reliquerit, fructusque otii ipsius indicabo, prius tamen, quod adhuc valet aliquid ad confirmandam doctrinam hominis, testimonium de ea re gravissimi & eruditissimi viri citabo: quod additum superioribus testimoniis, quae prodidi de eximio ingenio ipsius, praestantique cognitione omnium disciplinarum, vera esse declarabit: simulque non sinet quempiam dubitare, quomodo ille, in vita plerumque occupata, tot tamque praeclara opera efficere potuerit, quae multum etiam posteris prosint, perpetuoque testentur, qualis ille, quantusque vir fuerit. Ludovicus igitur, cui cognomen ferrei oris fuerit, nobilis philosophus, & qui multos annos in Bononiensi gymnasio summa cum laude & admiratione omnium, qui aliquando ipsum disputantem audierunt, matrem eam omnium optimarum artium coluit, mortuo Contareno, quum sermo ipsi esset institutus cum honestis quibusdam viris de damno, quod eo tempore factum esset interitu illius, plurimisque animi dotibus, ac maximis virtutibus, una cum eo extinctis, inquit doloris plenus: (nam virum eum valde dilexerat, in familiaritatemque see ejus insinuarat illo tempore, quo Legati nomine urbem eam rexit.) Ego, quod mihi videor meo jure facere posse: nec enim malum me omnino esse existimatorem harum rerum arbitror; affirmo hunc hominem omnibus, quos aliquando cognovi in philosophiae studiis merito laudatos, qui sane non pauci fuere, praestitisse & scientia multarum rerum, & judicii firmitate: ipsumque vere philosophy gravissimo nomine dignum fuisse judico. Certe quum ego de aliqua re, propria ejus studii, cum eo disserebam, videbar mihi prae illo minutus quidam philosophus esse; vel potius novus quispiam auditor, ⟨p. 184⟩& plane rudis ejus artis, quam profiterer, quare ad ipsum saepe me conserebam, ubi locus aliquis obscurior mihi negotium facesseret: in qua quaestione quum paulo antea ipse toto animo versatus essem, & aliquas etiam horas, evolutis pluribus voluminibus, praeterita die consumpsissem: ille vero, ut existimari potest, spatio multorum annorum nullam cogitationem de ipsa suscepisset, ita tamen apte & exquisite nodos illos dissolvebat, ut videretur diu multumque non multo antea de ea cogitasse, quare (inquit) saepe ego paene stupidus evasi; mihique potius cum caelesti aliqua natura, quam cum mortali homine visus sum loqui:
Rebus autem gestis ab eo dum vixit enarratis, nunc quae monimenta ingenii reliquerit, fructusque otii ipsius indicabo, prius tamen, quod adhuc valet aliquid ad confirmandam doctrinam hominis, testimonium de ea re gravissimi & eruditissimi viri citabo: quod additum superioribus testimoniis, quae prodidi de eximio ingenio ipsius, praestantique cognitione omnium disciplinarum, vera esse declarabit: simulque non sinet quempiam dubitare, quomodo ille, in vita plerumque occupata, tot tamque praeclara opera efficere potuerit, quae multum etiam posteris prosint, perpetuoque testentur, qualis ille, quantusque vir fuerit. Ludovicus igitur, cui cognomen ferrei oris fuerit, nobilis philosophus, & qui multos annos in Bononiensi gymnasio summa cum laude & admiratione omnium, qui aliquando ipsum disputantem audierunt, matrem eam omnium optimarum artium coluit, mortuo Contareno, quum sermo ipsi esset institutus cum honestis quibusdam viris de damno, quod eo tempore factum esset interitu illius, plurimisque animi dotibus, ac maximis virtutibus, una cum eo extinctis, inquit doloris plenus: (nam virum eum valde dilexerat, in familiaritatemque se ejus insinuarat illo tempore, quo Legati nomine urbem eam rexit.) Ego, quod mihi videor meo jure facere posse: nec enim malum me omnino esse existimatorem harum rerum arbitror; affirmo hunc hominem omnibus, quos aliquando cognovi in philosophiae studiis merito laudatos, qui sane non pauci fuere, praestitisse & scientia multarum rerum, & judicii firmitate: ipsumque vere philosophi gravissimo nomine dignum fuisse judico. Certe quum ego de aliqua re, propria ejus studii, cum eo disserebam, videbar mihi prae illo minutus quidam philosophus esse; vel potius novus quispiam auditor,