A26815:54
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ista legati regis Joannes Lichfeldensis Episcopus, & Thomas Polton Decanus Eboracensis in Concilio Constantiensi ad Pontificem novum deferri jussi, ab eo impetrarunt, ut statim Anglis aliqua privilegia concederet, quae in ipso rescripto Concordata inter Martinum V. & Ecclesiam Anglicanam appellantur. Ea erant, ut uniones Ecclesiarum non fierent motu proprio, sed Episcopi locorum de causis cognoscerent; ut uniones Ecclesiarum, & consolidations vicariarum factae tempore schismatis abrogentur; ut rescindantur gratiae à Pontifice factae, per quas Sacerdotes in beneficiis non resideant, aut Laici monachivè beneficia possideant; Denique ut minuatur in posterum Cardinalium numerus, iique ex omnibus Christianis gentibus aequè eligantur, & ut Angli ad reliqua omnia Curiae Romanae munera admittantur. Eodem tempore legati alii à rege ad Pontificem missi postulant, ne Pontifex iis beneficiis conferendis in Anglia see immisceat, quorum donatio ad regem tum pactis inter reges Angliae & Pontifices initis, tum jure regio spectet; ne ad Episcopatus & sacerdotia in Aquitania, aliisque ditionibus, quas rex in Gallia possideat, Galli admoveantur; ut dignitates aut beneficia in Hibernia ii soli consequantur, qui linguam Anglicam callent, & Episcopi in suis dioecesibus curent, ut universi Anglicè duntaxat loquantur; ut in caenobia Gallorum in Anglia posita Galli de caetero non recipiantur: & ut regi pro seed Romana bellum gerenti ex iis pecuniis, quae sisco Romano in Anglia solvantur â Pontifice, subueniatur. Quibus cum Martinus parùm benign responderet, adjiciunt, nisi Pontifex quam primum postulatis suis satisfaciat, see in mandatis habere, ut coram eo profiteantur, regem in iis singulis jure suo usurum, ut pote quae non necessitatis, sed honoris causa petat, & ut publicam de ea re coram universo Cardinalium coetu protestationem interponant. Galli etiam & Germani hasce provisions & arts Pontificias execrati sunt. Galliae enim ordines hmense Majo hujus any Parisiis convocati, antiqua statuta omnia contra Pontificum gravamina & rapinas edicto renovarunt, in quo illud additum, ne Martinus à Gallis Pontifex agnosceretur, nisi illi decreto acquiesceret:
Ista legati regis Joannes Lichfeldensis Episcopus, & Thomas Polton Decanus Eboracensis in Concilio Constantiensi ad Pontificem novum deferri jussi, ab eo impetrarunt, ut statim Anglis aliqua privilegia concederet, quae in ipso rescripto Concordata inter Martinum V. & Ecclesiam Anglicanam appellantur. Ea erant, ut uniones Ecclesiarum non fierent motu proprio, sed Episcopi locorum de causis cognoscerent; ut uniones Ecclesiarum, & consolidationes vicariarum factae tempore schismatis abrogentur; ut rescindantur gratiae à Pontifice factae, per quas Sacerdotes in beneficiis non resideant, aut Laici monachivè beneficia possideant; Denique ut minuatur in posterum Cardinalium numerus, iique ex omnibus Christianis gentibus aequè eligantur, & ut Angli ad reliqua omnia Curiae Romanae munera admittantur. Eodem tempore legati alii à rege ad Pontificem missi postulant, ne Pontifex iis beneficiis conferendis in Anglia se immisceat, quorum donatio ad regem tum pactis inter reges Angliae & Pontifices initis, tum jure regio spectet; ne ad Episcopatus & sacerdotia in Aquitania, aliisque ditionibus, quas rex in Gallia possideat, Galli admoveantur; ut dignitates aut beneficia in Hibernia ii soli consequantur, qui linguam Anglicam callent, & Episcopi in suis dioecesibus curent, ut uniuersi Anglicè duntaxat loquantur; ut in caenobia Gallorum in Anglia posita Galli de caetero non recipiantur: & ut regi pro sede Romana bellum gerenti ex iis pecuniis, quae sisco Romano in Anglia solvantur â Pontifice, subueniatur. Quibus cum Martinus parùm benigne responderet, adjiciunt, nisi Pontifex quam primum postulatis suis satisfaciat, se in mandatis habere, ut coram eo profiteantur, regem in iis singulis jure suo usurum, ut pote quae non necessitatis, sed honoris causa petat, & ut publicam de ea re coram universo Cardinalium coetu protestationem interponant. Galli etiam & Germani hasce provisiones & artes Pontificias execrati sunt. Galliae enim ordines