A26815:459
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Erasmus see omnium rationem habuisse, Budaeus paucorum theatro contentum esse. Itaque ipse nihil decerno, vel ne su•or (ut ajunt) supra crepidam, vel quòd apud me paria faciant, hoc est, virtutibus si qua sunt vitia pensent, atque adeo superent, habent enim plus quod laudem quàm quod ignoscam, Haec ille. Budaeus quoque in quadam ad Erasmum Epistola cum multa de se & Erasmo dixisset, ad extremum addidit haec quae sequuntur. Ex quibus Longolius superioris Epistolae argumentum arripuisse videtur. Inter nos hoc interest (inquit) quòd quae tu sermocinantis more lepidè & festiviter dicis, haec ego concionabundè quidem, non tamen immani voce, sed ex audibili effero, vel etiam vociferor. Sicque fortasse ego vim affero & rapio, tu eblandiris & imperas, ego irrumpo, turrepis, [Greek or Hebrew], tu [Greek or Hebrew] tu minore sed certo conatu, ego ingenti reductisque supra modum brachiis, tamen non idem fortasse efficio. Denique quid oppugnantem, expugnantem, propugnantem deceit, tu melius nosti, palaestramque illam philosophicam tones, [Greek or Hebrew] prae fervour destinatum impeto. Sed haec hactenus. Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur, de amicitia etiam utriusque proponere. Est difficillimum, inter illos nullam intercedere obtrectationem, inter quos tantae laudis est aemulatio, quantam fuit incidere necesse, inter Erasmum atque Budaeum, cum se uterque in literis esse principem cuperet. Nam quicquid est ejusmodi, in quo excellere praeclarum existimant, in eo plerunque fit tanta contentio, ut vix possit benevolentia servari. Et revera non defuerunt, qui in Budaei & Erasmi animis caecae aemulationis fomites residere judicarent. Tamen si quae interciderunt, non tam re, quam suspicione violata ea & falsa & inania fuisse ausim contendere. Is enim erat vir Budaeus, & eum esse Erasmum existimabat, ut quoniam in eandem aetatem inciderant, conjunctionem amicitiamque mutuam utrique honorificam duceret, & gloriosius putaret cum tali viro certare, quàm omnino adversarium non habere, cum praesertim illi nullum à Budaeo amoris, nullum studii, nullum benevolentiae officium defuerit. Etenim de Erasmo nunquam nisi pleno & amico ore locutus est, ejus honori & dignitati semper favit, quoad ejus fieri potuit.
Erasmus se omnium rationem habuisse, Budaeus paucorum theatro contentum esse. Itaque ipse nihil decerno, vel ne su•or (ut ajunt) supra crepidam, vel quòd apud me paria faciant, hoc est, virtutibus si qua sunt vitia pensent, atque adeo superent, habent enim plus quod laudem quàm quod ignoscam, Haec ille. Budaeus quoque in quadam ad Erasmum Epistola cum multa de se & Erasmo dixisset, ad extremum addidit haec quae sequuntur. Ex quibus Longolius superioris Epistolae argumentum arripuisse videtur. Inter nos hoc interest (inquit) quòd quae tu sermocinantis more lepidè & festiviter dicis, haec ego concionabundè quidem, non tamen immani voce, sed ex audibili effero, vel etiam vociferor. Sicque fortasse ego vim affero & rapio, tu eblandiris & imperas, ego irrumpo, turrepis, , tu tu minore sed certo conatu, ego ingenti reductisque supra modum brachiis, tamen non idem fortasse efficio. Denique quid oppugnantem, expugnantem, propugnantem deceat, tu melius nosti, palaestramque illam philosophicam tones, prae fervore destinatum impeto. Sed haec hactenus. Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur, de amicitia etiam utriusque proponere. Est difficillimum, inter illos nullam intercedere obtrectationem, inter quos tantae laudis est aemulatio, quantam fuit incidere necesse, inter Erasmum atque Budaeum, cum se uterque in literis esse principem cuperet. Nam quicquid est ejusmodi, in quo excellere praeclarum existimant, in eo plerunque fit tanta contentio, ut vix possit benevolentia servari. Et revera non defuerunt, qui in Budaei & Erasmi animis caecae aemulationis fomites residere judicarent. Tamen si quae interciderunt, non tam re, quam suspicione violata ea & falsa & inania fuisse ausim contendere. Is enim erat vir Budaeus, & eum esse Erasmum existimabat, ut quoniam in eandem aetatem inciderant, conjunctionem amicitiamque mutuam utrique honorificam duceret, & gloriosius putaret cum tali viro certare, quàm omnino adversarium non habere, cum praesertim illi nullum à Budaeo amoris, nullum studii, nullum benevolentiae officium defuerit. Etenim de Erasmo nunquam nisi pleno & amico ore locutus est, ejus honori & dignitati semper favit, quoad ejus fieri potuit.