A26815:58
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quibus domi 1apud nos nunciatis, laetitia in omnium animis immensa fidem •erè minuebat, & Henricus protinus in Galliam transmisit. Winchelsea solvens IIII. Id. Junii: (Joanni Priori Cantuariensi Vicarii generalis, & Gulielmo Lyndewode Auditoris causarum munere demandato) ut recenti conjugio fausta omnia precaretur, & principatum novum consiliis suis confirmaret. Ille regem adit ⟨p. 28⟩Trecis mox discessurum, ut Delphinum profligaret, qui solus ex hostibus supererat, ideóque principio Julii in Senones movens Monsteriolo capto Mellodunum urbem munitam aggreditur, quae per quatuor menses obsidionem passa, ineunte Novembri, dedita est. Obsidioni illi cum rege nostro interfuerunt Carolus Galliae, Jacobus Scotiae reges, Philippus Burgundiae, Willelmus Bavariae Duces, multique Principes, & Henricus etiam Cantuariensis, qui toto eo tempore in castris degens urbededita regem cum Carolo Socero, & utraque regina Lutetiam secutus est, & in Angliam sub exitum Novembris rediit. Relicta dein Humfredo Glocestrensi, & Philippo Burgundo rerum Gallicarum procuratione; Rex cum Catharina conjuge ineunte Februario alterius any in Angliam venit incredibili omnium gratulatione & plausu exceptus, 2& supplicationibus ad omnia Dei, Divorúmque templa, quas Cantuariensis per quatridivum fieri jussit. Ab ordinibus regni sub adventum suum Westmonasterii coëuntibus pecunias ad bellum Gallicum rogat, & in eodem conventu regina apparatu solenni coronâ insignita est ab Archiepiscopo Cantuariensi, qui hoc ipso etiam tempore Synodum Londini convocavit, & decimam regi impetravit. quae concessa est sub conditionibus à Gulielmo Lyndewode nomine Procuratorum Cleri interpositis; Eae autem erant, ut familiae regiae provisores à bonis Ecclesiasticorum abstinerent, ut Clerici propter furtum manifestum solum & homicidium carceribus mandarentur, de reliquis criminibus postulati, datis fidejussoribus judicio sisti, vinculis liberarentur; & ut ii qui Sacerdotes castrarent, feloniae crimine tenerentur: quas omnes Rex in eo ordinum conventu ratas & sancitas esse jussit.
Quibus domi 1apud nos nunciatis, laetitia in omnium animis immensa fidem erè minuebat, & Henricus protinus in Galliam transmisit. Winchelsea solvens IIII. Id. Junii: (Joanni Priori Cantuariensi Vicarii generalis, & Gulielmo Lyndewode Auditoris causarum munere demandato) ut recenti conjugio fausta omnia precaretur, & principatum novum consiliis suis confirmaret. Ille regem adit