A26815:467
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Proin à negociis publicis aut valetudinis imbecillitate exclusus, aut voluntate sua feriatus, omne suum tempus vel legendo vel scribendo ferè transmittebat. Qua de causa abhorrebat quoque judicio quodam animi ab aula, & se quantum poterat, illinc removebat, quietem atque ocium secutus: cui in primis inimica est vita errans & vaga aulicorum. Qua in voluntate permansit, usque ad principatum Francisci regis: quem ut audivit in summa omnium rerum potestate, tanta imperii amplitudine, inaudita quadam mansuetudine & clementia ac penè divina sapientia praestantem, vel elegantium literarum amore in primis flagrare, haud difficulter est de vetere sententia depulsus, Primum evocatus Ardeam: quem in locum rex quoque Britannorum Henricus convenerat, cum tanti conventus splendore excitatus, tum admirabili fama incredibilium virtutum sui principis incensus, sanè quam libenter regis imperio obtemperavit, atque eò magis quod virtutisque & literarum ergô see intelligebat accersiri. Tantum valuit humanissimi principis spectata benignitas: ut omissis doctrinae studiis, posthabita rei familiaris cura hunc etiam in aliquot expeditionibus sequeretur, oblitus instituti sui, jam grandis natu, castrensis laboris insolens: ac si verum fateri volumus, pacis togaeque potius, quàm belli alumnus. Sed enim hoc non solum fati, verumetiam faelicitatis cujusdam fuit: ut cum princeps in Gallia is esset qui literis & literatis honestissimè cuperet, qui supra consuetudinem majorum suorum, contra morem & exemplum, non eorum modo principum qui nunc sunt, sed eorum etiam qui multis antehac saeculis fuerunt: omnes bonas artes tueretur & ornaret, eodem tempore haberemus virum hujusce aetatis doctissimum: qui optimum principem sua sponte satis incitatum ad id quotidie magis ac magis inflammaret. Enimuero sicut erat honorificum Regi virtutis cultori, praestantium ingeniorum fautori eximio, aliquem ex suis habere, quem omnibus aliis nationibus opponere jure posset, haud secius Budaeo praeclarum videbatur ultro à principe longè maximo atque sapientissimo magnis propositis praemiis in aulam evocari, & singularem ejus tum virtutem, tum doctrinam non jam latêre in umbraculis eruditorum ocioque sed illustri ⟨p. 236⟩& excelso loco sitam, in luce Galliarum ac regni clarissimi oculis auribusque versari.
Proin à negociis publicis aut valetudinis imbecillitate exclusus, aut voluntate sua feriatus, omne suum tempus vel legendo vel scribendo ferè transmittebat. Qua de causa abhorrebat quoque judicio quodam animi ab aula, & se quantum poterat, illinc removebat, quietem atque ocium secutus: cui in primis inimica est vita errans & vaga aulicorum. Qua in voluntate permansit, usque ad principatum Francisci regis: quem ut audivit in summa omnium rerum potestate, tanta imperii amplitudine, inaudita quadam mansuetudine & clementia ac penè divina sapientia praestantem, vel elegantium literarum amore in primis flagrare, haud difficulter est de vetere sententia depulsus, Primum evocatus Ardeam: quem in locum rex quoque Britannorum Henricus convenerat, cum tanti conventus splendore excitatus, tum admirabili fama incredibilium virtutum sui principis incensus, sanè quam libenter regis imperio obtemperavit, atque eò magis quod virtutisque & literarum ergô se intelligebat accersiri. Tantum valuit humanissimi principis spectata benignitas: ut omissis doctrinae studiis, posthabita rei familiaris cura hunc etiam in aliquot expeditionibus sequeretur, oblitus instituti sui, jam grandis natu, castrensis laboris insolens: ac si verum fateri volumus, pacis togaeque potius, quàm belli alumnus. Sed enim hoc non solum fati, verumetiam faelicitatis cujusdam fuit: ut cum princeps in Gallia is esset qui literis & literatis honestissimè cuperet, qui supra consuetudinem majorum suorum, contra morem & exemplum, non eorum modo principum qui nunc sunt, sed eorum etiam qui multis antehac saeculis fuerunt: omnes bonas artes tueretur & ornaret, eodem tempore haberemus virum hujusce aetatis doctissimum: qui optimum principem sua sponte satis incitatum ad id quotidie magis ac magis inflammaret. Enimuero sicut erat honorificum Regi virtutis cultori, praestantium ingeniorum fautori eximio, aliquem ex suis habere, quem omnibus aliis nationibus opponere jure posset, haud secius Budaeo praeclarum videbatur ultro à principe longè maximo atque sapientissimo magnis propositis praemiis in aulam evocari, & singularem ejus tum virtutem, tum doctrinam non jam latêre in umbraculis eruditorum ocioque sed illustri