A26815:476
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cujus rei •um familiariter cum eo viverem, in consuetudine quotidiana crebro ⟨p. 241⟩periculum facere licuit. Hocque in eo magis mirum fuit, quòd eum plurima legisset, omnia autem quae Graece aut Latine scripta essent sibi legenda proponeret, nunquam sere ad metam semper properanti, ad eundem scriptorem revertere licuit. Si quando de iis rebus sermo incideret, quae à diversis & variis scriptoribus tractatae essent: cum res ipsae essent eaedem, ita tamen oratione solebat distinguere, sua verba singulis scriptoribus à quibus ea acceperat referendo, ut non memoriter ea dixisse, in quo saepe offendi solet, sed de scripto pronuntiasse videretur. Quae saepe cum faceret, ita auditorum admirationem incendit, ut eum artificio quodam, non naturali memoriae bono uti existimarent. Ad haec tanta naturae bona doctrinaeque summa adjumenta, eam industriam adhibuit, ut quicquid in literis profecerit, huic penè soli gratia habenda videretur. Ineunte aetate cum earum rerum cognoscendarum magno studio teneretur, quae à philosophis tractantur, amici, qui eum honoratum magis quàm doctum videre cupiebant, verentes ne talium rerum studium, eum longius ab honorum petitione abduceret, magnopere illi authors fuere, ne aliud sibi eo tempore, praeter jus civil discendum proponeret. Ex ejus enim artis studio affirmabant fore, ut celeriter ad honores & ad summam gloriam perveniret. Quorum precibus & hortationibus cum sibi omnino parendum esse duxisset, sex annos in eo studio ita consumpsit, ut nullis interim aliis literis, praeterquàm oratoriis, quae maxime etiam artem illam vel ornare vel adjuvare existimantur, operam daret. Usus est praeceptore Philippo Decio celebri juris interprete, qui tum Valentiae in Narbonensi Provincia maximo auditorum concursu qui undique ad eum confluebant, jus docuit. Eo vero tempore ita profecit, ut cum postea ab amicis Lutetiam Parisiorum, ut jus ibi exerceret, esset revocatus, cum agendo, tum respondendo, tantam laudem est adeptus, ut vixdum biennium in Jurisconsultorum subselliis versatus, in centum virale illud consilium, quod antea solis senibus vel certe aetate provectis patebat, admodum juvenis adlegeretur. Quare amicorum voluntati jam satisfactum putans, tempus adesse putavit, ut animo etiam suo majorum rerum cupiditate flagranti morem gereret. Itaque C. Plinium cujus lectioni see totum dicaret, delegit:
Cujus rei •um familiariter cum eo viverem, in consuetudine quotidiana crebro