A26815:480
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Historiam herbarum: Commentarios in XI. libros Plinii ab eo admodum adolescente, quo primum tempore Plinium in manu sumpserat, conscriptos: postremo verò omnium, cum jam etiam majorem elocutionis rationem habere inciperet, quinque orationes de laudibus urbis Romae fecit. Quòd verò genus scribendi mutaverit, id Petri Bembi consilio, qui eo tempore hac laud eleganter & Latin scribendi multum Italis omnibus praestitit, acceptum referre solitus est. Ille enim cum Longolio amicissimus esset, multaque ejus prudenter quidem scripta, sed inquinatis & corruptis verbis referta videret, dolere se apud eum saepe testatus est, quòd cum à natura & literis ad oratorias artes instructissimus esset, voluntate etiam in eas maxim propensus, negligeret tamen eam partem emendate & Latine loquendi, quam M. Cicero eloquentiae Romanae parens solam & quasi fundamentum oratoris esse judicavit: unde etiam eloquentia ipsa nomen sumpsisset. Magnopere igitur est cohortatus, ut totam suam dictionem, ad praestantem illam Ciceronis dicendi formam revocaret, ⟨p. 244⟩eumque solum ex oratoribus sibi imitandum proponeret. Cujus consilio & autoritati tantum tribuit, ut quinque annos continuos ab ea cohortatione, nullum alium autorem Latinum in manibus haberet, nullum legeret, praeter unum Ciceronem: in quo tantum studio industriaque profecit, ut post breve tempus, cum sibi eam legem indixisset, ne aliis atque à Cicerone sumptis verbis uteretur: ac omnia serè quaecunque animo concepisset exprimenda, abunde ex illo uno verba electa suppeterent. Cumque se totum ad summi illius oratoris imutationem dedisset, sicque toto animo contendisset ut nihil unquam magis, ut perfectam illius scribendi formam animo inclusam haberet, etiam in omnibus quae scripsit, ut eodem modo dicere posset, magnopere laboravit. In hanc verò formam scriptae sunt ab eo orationes duae, quibus eorum accusationi respondet, qui eum Romae perduellionis reum eager: una praeterea ad Luterianos oratio, et aliquot Epistolae ad amicos: reliqua omnia quae scripsit, ipse abolenda censuit: idque ut ita fieret, amicis moriens commendavit. Causam verò totam Luterianam, cujus oppugnationem jussu X. Leonis Pontificis Maximi, à quo etiam commentarii totius causae missi ad eum fuere, susceperat, quinque orationibus complecti statuerat:
Historiam herbarum: Commentarios in XI. libros Plinii ab eo admodum adolescente, quo primum tempore Plinium in manu sumpserat, conscriptos: postremo verò omnium, cum jam etiam majorem elocutionis rationem habere inciperet, quinque orationes de laudibus urbis Romae fecit. Quòd verò genus scribendi mutaverit, id Petri Bembi consilio, qui eo tempore hac laude eleganter & Latine scribendi multum Italis omnibus praestitit, acceptum referre solitus est. Ille enim cum Longolio amicissimus esset, multaque ejus prudenter quidem scripta, sed inquinatis & corruptis verbis referta videret, dolere se apud eum saepe testatus est, quòd cum à natura & literis ad oratorias artes instructissimus esset, voluntate etiam in eas maxime propensus, negligeret tamen eam partem emendate & Latine loquendi, quam M. Cicero eloquentiae Romanae parens solam & quasi fundamentum oratoris esse judicavit: unde etiam eloquentia ipsa nomen sumpsisset. Magnopere igitur est cohortatus, ut totam suam dictionem, ad praestantem illam Ciceronis dicendi formam revocaret,