A26815:481
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
brevique perfecisset (excogitatis jam secum, ut ex ipso audieram, quaecunque tali in causa dicenda forent) nisi prima statim absoluta, immatura mors consilium ejus praevenisset. Theologiam, & eos scriptores, qui de divinis rebus tractant, omni aetate coluit: idque putavit hominis esse Christiani, non in senectutem, ut maxima pars hominum facit, hoc studium differre, sed quotidie addiscendo in eo, quanquam lentius id fieret, aliquid tamen procedere. Hoc autem modo ipse & Graecos & Latinos plurimos, quos maxim in rerum divinarum explication excellere putavit, diligenter evolvit. In his verò literis, & in aliis artibus, tot-perlegit; tam multa, tanto judicio, in tam paucis annis, ea•etiam aetate qua aliis vix maturum judicium adesse solet: tot interim laboribus ex peregrinationibus exercitus, ut iis, qui eum & mores ejus non novere, penè incredibile videatur. Sed adjuvabat praeter caetera quae modo commemoravi, temperantia summa in victu, & in omni vita, ut voluptatibus, quae apud caeteros ejus praesertim aetatis magnam partem temporis sibi vindicant, nullum omnino tempus daret. Cibi et potus erat parcissimus, mero nunquam, dilutissimo semper utebatur, maxime verò frigidae potu delectabatur: quo etiam saepius usus fuisset, nisi medici, quòd maxim inimicum stomacho dicerent, eum magnopere deterruissent. Somno parum indulgebat: cum plurimum, non amplius sex horas dormiebat. Reliqua genera voluptatum summus ille ardor in studia literarum ita restinxit, ut nulla prorsus in eo aliarum rerum cupiditas appareret. Neque verò ita prorsus studiis deditus erat, ut reliqua omnia, quaecunque in Republica Christiana agerentur, tanquam ad se nihil pertinerent, negligeret, sed cum studiis plurimum tribueret temporis, tum verò quando vel salutis ratio, vel quaevis alia necessitas, cum à studio avocaret, libentissime & diligentissime de iis quae foris agerentur, inquirebat. Quo factum est, ut simul & doctissimus & prudentissimus haberetur: ut neque haec curiositas rerum externarum cognoscendi quicquam de legitimo studiorum tempore detraheret, nec illa languidiorem ad caetera redderent, aut quicquam de prudentia rerum diminuerent: ⟨p. 245⟩sed contra alterum ab altero adjutum hanc pulcherrimam in eo prudentiae & sapientiae conjunctionem effecere. Corporis eatenus rationem habuit, quatenus studiis sufficere posset: quotidieque ante cibum parva pila see exercebat.
brevique perfecisset (excogitatis jam secum, ut ex ipso audieram, quaecunque tali in causa dicenda forent) nisi prima statim absoluta, immatura mors consilium ejus praevenisset. Theologiam, & eos scriptores, qui de divinis rebus tractant, omni aetate coluit: idque putavit hominis esse Christiani, non in senectutem, ut maxima pars hominum facit, hoc studium differre, sed quotidie addiscendo in eo, quanquam lentius id fieret, aliquid tamen procedere. Hoc autem modo ipse & Graecos & Latinos plurimos, quos maxime in rerum divinarum explicatione excellere putavit, diligenter evolvit. In his verò literis, & in aliis artibus, tot-perlegit; tam multa, tanto judicio, in tam paucis annis, eaetiam aetate qua aliis vix maturum judicium adesse solet: tot interim laboribus ex peregrinationibus exercitus, ut iis, qui eum & mores ejus non novere, penè incredibile videatur. Sed adjuvabat praeter caetera quae modo commemoravi, temperantia summa in victu, & in omni vita, ut voluptatibus, quae apud caeteros ejus praesertim aetatis magnam partem temporis sibi vindicant, nullum omnino tempus daret. Cibi et potus erat parcissimus, mero nunquam, dilutissimo semper utebatur, maxime verò frigidae potu delectabatur: quo etiam saepius usus fuisset, nisi medici, quòd maxime inimicum stomacho dicerent, eum magnopere deterruissent. Somno parum indulgebat: cum plurimum, non amplius sex horas dormiebat. Reliqua genera voluptatum summus ille ardor in studia literarum ita restinxit, ut nulla prorsus in eo aliarum rerum cupiditas appareret. Neque verò ita prorsus studiis deditus erat, ut reliqua omnia, quaecunque in Republica Christiana agerentur, tanquam ad se nihil pertinerent, negligeret, sed cum studiis plurimum tribueret temporis, tum verò quando vel salutis ratio, vel quaevis alia necessitas, cum à studio avocaret, libentissime & diligentissime de iis quae foris agerentur, inquirebat. Quo factum est, ut simul & doctissimus & prudentissimus haberetur: ut neque haec curiositas rerum externarum cognoscendi quicquam de legitimo studiorum tempore detraheret, nec illa languidiorem ad caetera redderent, aut quicquam de prudentia rerum diminuerent: