A26815:494
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Bucero mortuo habuit, quales maximos potuit, & ita ejus funus prosequebatur, ut verum amorem quem ipsi in coelum sublato exhibere non poterant, ad futurae resurrectionis memoriam, ergastulo animae exhiberent. Sepultus est in celeberrimo Academiae templo, deducentibus illum non modo Procancellario Academiae, Doctoribus, aliisque qui graduum dignitatem in Academia obtinebant, sed etiam caeteris omnibus, qui ad ingenii humanitatisque cultum capiendum eo confluxerant. Eadem eruditionis & integritatis opinion commoti Major oppidi caeterique Oppidani, novo atque insolenti, sed laudabili tamen modo, cum scholasticis se conjunxerant, & quemadmodum poterant, funus illius honestabant, virtutis illius magnitudinem, officio tam raro & voluntario commendantes. Itaque ad tria hominum millia confluxerant, voce, lachrymis, lamentis, quantum sui desiderium Bucerus reliquisset, attestantes, cum ne plebei quidem, qui illum docentem & concionantem non intellexerant, fama et praedicatione doctrinae & religionis excitati, ab illius funere abessent. Precationibus nostro more confectis, & gratiis Deo patri misericordiarum actis, quod curriculum hoc vitae tam pie & Christiane ab illo decursum esset, & ad erumnarum atque angorum finem, quibus imortalium vita obsessa atque excruciata, jactatus, cum laude & constantia pervenisset. Ibi tum Haddonus Academiae orator Legum Doctor, eloquentiae laude praestans omnibus, ipse morbo viscerum fractus, & de mortuo loquens ipse semimortuus, sive magnitudine calamitatis commotus, sive consuetudine tam Christiani & religiosi viri orbatus, seu frequenti dolore tanti concursus animo perculsus, gravem de re tam gravi, orationem habuit, ut lachrymae ubertim omnibus manarent, cogitantibus cujusmodi Magistro essent orbati, quo majorem vix universus orbis caperet, sive scientiam verae religionis, seu vitae integritatem atque innocentiam, seu inexplebile studium sanctissimarum rerum, seu laborem intollerabilem promovendae pietatis, seu authoritatem & amplitudinem docendi, sive quid aliud in illo laudabile & gloriosum fuit. Ille ardor orationis fuit, ut lachrymae caderent omnibus, clarissimi viri desiderium animo repetentibus, & sine pastore quasi palantibus, praeeunte Haddono, non modo voce & querela, sed etiam lamentatione & lachrymis. Hunc sequutus D.
Bucero mortuo habuit, quales maximos potuit, & ita ejus funus prosequebatur, ut verum amorem quem ipsi in coelum sublato exhibere non poterant, ad futurae resurrectionis memoriam, ergastulo animae exhiberent. Sepultus est in celeberrimo Academiae templo, deducentibus illum non modo Procancellario Academiae, Doctoribus, aliisque qui graduum dignitatem in Academia obtinebant, sed etiam caeteris omnibus, qui ad ingenii humanitatisque cultum capiendum eo confluxerant. Eadem eruditionis & integritatis opinione commoti Major oppidi caeterique Oppidani, novo atque insolenti, sed laudabili tamen modo, cum scholasticis se conjunxerant, & quemadmodum poterant, funus illius honestabant, virtutis illius magnitudinem, officio tam raro & voluntario commendantes. Itaque ad tria hominum millia confluxerant, voce, lachrymis, lamentis, quantum sui desiderium Bucerus reliquisset, attestantes, cum ne plebei quidem, qui illum docentem & concionantem non intellexerant, fama et praedicatione doctrinae & religionis excitati, ab illius funere abessent. Precationibus nostro more confectis, & gratiis Deo patri misericordiarum actis, quod curriculum hoc vitae tam pie & Christiane ab illo decursum esset, & ad erumnarum atque angorum finem, quibus imortalium vita obsessa atque excruciata, jactatus, cum laude & constantia pervenisset. Ibi tum Haddonus Academiae orator Legum Doctor, eloquentiae laude praestans omnibus, ipse morbo viscerum fractus, & de mortuo loquens ipse semimortuus, sive magnitudine calamitatis commotus, sive consuetudine tam Christiani & religiosi viri orbatus, seu frequenti dolore tanti concursus animo perculsus, gravem de re tam gravi, orationem habuit, ut lachrymae ubertim omnibus manarent, cogitantibus cujusmodi Magistro essent orbati, quo majorem vix universus orbis caperet, sive scientiam verae religionis, seu vitae integritatem atque innocentiam, seu inexplebile studium sanctissimarum rerum, seu laborem intollerabilem promovendae pietatis, seu authoritatem & amplitudinem docendi, sive quid aliud in illo laudabile & gloriosum fuit. Ille ardor orationis fuit, ut lachrymae caderent omnibus, clarissimi viri desiderium animo repetentibus, & sine pastore quasi palantibus, praeeunte Haddono, non modo voce & querela, sed etiam lamentatione & lachrymis. Hunc sequutus D.