A26815:535
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Addidit humaniores litteras, Grecae, & Hebraicae linguae peritiam singularem, in quibus literis Neli opera, & amicitia utebatur, cui cum Gilpino ex studiorum similtudine familiaritas intercesserat. Is erat socius collegii Novi, & posteà Hebraicarum literarum professor Oxonii. Post aliquot annos in his studiis gnaviter collocatus, ita clarus Gilpinus charusque suis Oxoniensibus esse coeperat, ut nullum literarum praemium videretur, quin infra Gilpini virtutem subsederit. Quaerebantur tum doctiores atque insigniores viri, qui Aedem Christi noviter tunc Oxonii inchoatam complere, & bonarum literarum laud ornare possent. Inter eos imprimis ascriptus erat Gilpinus. In religione veritatem, & sinceritatem non tum obtinuerat, qui in traditionibus Ecclesiae Romanae fuerat institutus: Neque enim religionem & pietatem ad verbi divini normam, sed ad paternas & per manus susceptas traditiones plerique tum temporis revocabant. Haerebat aliquamdiu animus ad sancta compositus, in tenebris, & praejudiciis interceptus non sine aliqua antiquitatis umbra sub superstitionis over luctabatur. Fortior adversus vitia & sordes, quam adversus paternas traditiones. Itaque tum temporis magnum causae Pontificiae momentum videbatur Gilpinus. Disputabat publicè contra Johannem Hooperum, qui postea Episcopus Vigorniensis erat, ac tandem gloriosus Christi Martor. Mortuo Rege Henrico octavo, quum jam Edwardus sextus regnum obtineret, ejus munificentia & pietate adductus Petrus Martyr Oxonii sacras literas docebat. Huic obsistere nitebantur sophistae Chedsaeus, Morganus, Westonus. Qui Gilpinum etiam cupiebant adducere, ut Martyri majorem ex ejus consilio & auxilio crearent molestiam, atque ea res tandem eo devenerat, ut Gilpinus productus fuerit ad disputationem contra P. Martyris positiones. Ex quo conflictu Gilpinus ut causam susceptam tueretur, accuratius coepit Scripturas & Patres antiquos excutere. Quoque majori studio ad susceptum causae patrocinium incubuerat, eo minorem causae fiduciam habere coeperat, putabat see pro veritate decertaturum, quam invenire pro virili certabat. Sed dum veritatem ardentius quaereret, paulatim agnoscere coepit errors suos. P. Martyr subinde profiteri solebat se non multum moveri de Westono, Morgano, aliisque similibus: At de Gilpino, inquit, vehementer commoveor, qui sincero animo omnia aget & loquitur.
Addidit humaniores litteras, Grecae, & Hebraicae linguae peritiam singularem, in quibus literis Neli opera, & amicitia utebatur, cui cum Gilpino ex studiorum similtudine familiaritas intercesserat. Is erat socius collegii Novi, & posteà Hebraicarum literarum professor Oxonii. Post aliquot annos in his studiis gnaviter collocatus, ita clarus Gilpinus charusque suis Oxoniensibus esse coeperat, ut nullum literarum praemium videretur, quin infra Gilpini virtutem subsederit. Quaerebantur tum doctiores atque insigniores viri, qui Aedem Christi noviter tunc Oxonii inchoatam complere, & bonarum literarum laude ornare possent. Inter eos imprimis ascriptus erat Gilpinus. In religione veritatem, & sinceritatem non tum obtinuerat, qui in traditionibus Ecclesiae Romanae fuerat institutus: Neque enim religionem & pietatem ad verbi divini normam, sed ad paternas & per manus susceptas traditiones plerique tum temporis revocabant. Haerebat aliquamdiu animus ad sancta compositus, in tenebris, & praejudiciis interceptus non sine aliqua antiquitatis umbra sub superstitionis onere luctabatur. Fortior adversus vitia & sordes, quam adversus paternas traditiones. Itaque tum temporis magnum causae Pontificiae momentum videbatur Gilpinus. Disputabat publicè contra Johannem Hooperum, qui postea Episcopus Vigorniensis erat, ac tandem gloriosus Christi Martor. Mortuo Rege Henrico octavo, quum jam Edwardus sextus regnum obtineret, ejus munificentia & pietate adductus Petrus Martyr Oxonii sacras literas docebat. Huic obsistere nitebantur sophistae Chedsaeus, Morganus, Westonus. Qui Gilpinum etiam cupiebant adducere, ut Martyri majorem ex ejus consilio & auxilio crearent molestiam, atque ea res tandem eo devenerat, ut Gilpinus productus fuerit ad disputationem contra P. Martyris positiones. Ex quo conflictu Gilpinus ut causam susceptam tueretur, accuratius coepit Scripturas & Patres antiquos excutere. Quoque majori studio ad susceptum causae patrocinium incubuerat, eo minorem causae fiduciam habere coeperat, putabat se pro veritate decertaturum, quam invenire pro virili certabat. Sed dum veritatem ardentius quaereret, paulatim agnoscere coepit errores suos. P. Martyr subinde profiteri solebat se non multum moveri de Westono, Morgano, aliisque similibus: At de Gilpino, inquit, vehementer commoveor, qui sincero animo omnia aget & loquitur.