A26815:537
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cumque intelligeret traditiones istas nihil aliud esse, quam perversas & inversas sacrarum Scripturarum interpretations, à Pontificibus Romanis excogitatas, & inter Decretals Epistolas insertas; tum Decretales illas Epistolas omnino supposititias esse, quod multorum eruditorum virorum testimoniis probatur, ipsorumque adeo Pontificiorum confessione, ut indubitatum agnoscitur: tanta rerum confusio his posterioribus saeculis orta in Ecclesia, Gilpinum ad veram pietatem anhelantem, eo tandem adegerat, ut subdubitare coeperit, Papa nae sit Antichristus ille in Scripturis praenuntiatus, Ecclesiaque Pontifica planè Antichristiana. Nam quid est sese efferre & opponere adversus quicquid dicitur Deus aut numen: adeo ut in templo Dei tanquam Deus sedeat prae see ferens se esse Deum? Si hoc non sit quod Papa sit universalis Ecclesiae caput, Dominus, Monarcha, & tanquam Deus: quod verbum Papae defendatur esse tanquam verbum Dei? Nam cujus verbum est tanquam verbum Dei, quomodo is non erit tanquam Deus, & sese opponens Deo, & prae se ferens quod sit Deus? Verbum autem hoc, quod dicitur verbum Dei non scriptum, est ex impurissimis lacunis illis Decratalibus ortum, hoc est, ex supposititiis, & falsis scriptis concarcinatum. Atque hoc verbum quod nullo modo est comparandum verbo honesti viri, est ⟨p. 287⟩verbum Dei non scriptum, pari pietatis affectu cum sacris Scripturis suscipiendum. Numquid Antichristus cum venerit (si quis alius adhuc venturus sit) majore Christum, & sacras Scripturas injuria aut blasphemia assiciet, quam Papa facit? Hic tandem subinde suspensus haerebat. Nam quis p• taret Papam esse Antichristum? Quis hoc dicere auderet ante Mart. Lutherum? Sic igitur secum ipse versabat: Si Papa sit Antichristus, video non solum probabiles sed & necessarias causas discedendi ex Ecclesia Pontificia: Sin Papa non sit Antichristus, non video satis firmam discedendi causam. Discedere ab Ecclesia non licet; discedere ab Antichristi Ecclesia non solum jubemur, verum etiam horrendam Dei vivi iram, & minas fulminatas videmus in eos, qui in Babylone illa Antichristi synagoga permanserint: Quum coelestis vox dicat, Apoc. 18. Exite ex ea, Popule mi; & denunciatur, accepturos ex plagis ejus, quicunque participes fuerint peccatorum ejus. Hic igitur haerebat aliquandiu:
Cumque intelligeret traditiones istas nihil aliud esse, quam perversas & inversas sacrarum Scripturarum interpretationes, à Pontificibus Romanis excogitatas, & inter Decretales Epistolas insertas; tum Decretales illas Epistolas omnino supposititias esse, quod multorum eruditorum virorum testimoniis probatur, ipsorumque adeo Pontificiorum confessione, ut indubitatum agnoscitur: tanta rerum confusio his posterioribus saeculis orta in Ecclesia, Gilpinum ad veram pietatem anhelantem, eo tandem adegerat, ut subdubitare coeperit, Papa nae sit Antichristus ille in Scripturis praenuntiatus, Ecclesiaque Pontifica planè Antichristiana. Nam quid est sese efferre & opponere adversus quicquid dicitur Deus aut numen: adeo ut in templo Dei tanquam Deus sedeat prae se ferens se esse Deum? Si hoc non sit quod Papa sit universalis Ecclesiae caput, Dominus, Monarcha, & tanquam Deus: quod verbum Papae defendatur esse tanquam verbum Dei? Nam cujus verbum est tanquam verbum Dei, quomodo is non erit tanquam Deus, & sese opponens Deo, & prae se ferens quod sit Deus? Verbum autem hoc, quod dicitur verbum Dei non scriptum, est ex impurissimis lacunis illis Decratalibus ortum, hoc est, ex supposititiis, & falsis scriptis concarcinatum. Atque hoc verbum quod nullo modo est comparandum verbo honesti viri, est