Nec facilè invenies inter multas domus Episcopales, quae cum illis aedibus conferantur, si varietatem aedificiorum spectes, & situs elegantiam. Dumb Houghtonae ageret Gilpinus, non illius tantum Ecclesiae, sed multarum etiam Ecclesiarum cura animum ejus permovit: videbat, dolebatque quod multae Ecclesiae per illum quem vocant impropriationis morbum dissipatae viderentur, & pastoribus destitutae. Nam Rectoriis à laicis occupatis non restabat quod pastorem alere potuit. Laici quippe illi tenues ac sordidos Presbyteros quaerebant, qui matutinas & vespertinas legere populo possent. Nec amplius aut isti praestare, aut illi curare solebant. Ecclesiae desolatio, & ignorantia plebis sanctum Gilpini animum movebant. Itaque proposuit sibi quanta potuit cura & vigilantia non damnum resarcire, quod erat impossibile, at officium suum praestare qua potuit, ut veritas propagaretur, & Deus glorificetur. Desolatio illa Ecclesiarum maximè apparebat in Northumbria, & propinquis regionibus, quae Riddesdall & Tindall vocantur. Nam illis regionibus, illo praesertim saeculo, verbi Dei annuntiatio nunquam audita fuit, nisi per Gilpini ministerium. Quotannis semel ad eos excurrere solebat. Ad hoc negotium opportunitatem arripere solebat, ad festum Nativitatis quando itinera propter frigora & nives molestiora aliis videbantur. Tempus illud ei maximè placebat, quia tunc plures dies festi concurrerent, & populus facilè diebus festis conveniret: Alias non tam facilè aut crebro cogendus. Magnam sui venerationem apud illas gentes conciliavit, tum concionando, tum pauperibus nummos distribuendo in illis itineribus, aliquando nocte interceptus, in nivibus pernoctabat. Interceptus necessitate illa, jubebat Gulielmum Airium, quem secum frequenter habebat, equos circumagere, nec quietem ullam aut sibi aut equis permittere. Ipse interim circum cursitabat, aut ambulabat, nec sustinuit quietem caper: Domi assiduus erat in ministerio & pauperum cura. Erat Houghtonae viculus in oppido ad pauperum habitationem assignatus, ad eorum alimoniam providebat singulis septimanis die qui dicitur Jovis, ut olla magnae amplitudinis & capacitatis carnibus elixatis plena pauperibus destinaretur. Nec Houghtonae tantùm, sed ubicunque opportunitas erat, pauperum curam habebat, ita ut communi consensu popularium, pater pauperum diceretur.
Nec facilè invenies inter multas domus Episcopales, quae cum illis aedibus conferantur, si varietatem aedificiorum spectes, & situs elegantiam. Dum Houghtonae ageret Gilpinus, non illius tantum Ecclesiae, sed multarum etiam Ecclesiarum cura animum ejus permovit: videbat, dolebatque quod multae Ecclesiae per illum quem vocant impropriationis morbum dissipatae viderentur, & pastoribus destitutae. Nam Rectoriis à laicis occupatis non restabat quod pastorem alere potuit. Laici quippe illi tenues ac sordidos Presbyteros quaerebant, qui matutinas & vespertinas legere populo possent. Nec amplius aut isti praestare, aut illi curare solebant. Ecclesiae desolatio, & ignorantia plebis sanctum Gilpini animum movebant. Itaque proposuit sibi quanta potuit cura & vigilantia non damnum resarcire, quod erat impossibile, at officium suum praestare qua potuit, ut veritas propagaretur, & Deus glorificetur. Desolatio illa Ecclesiarum maximè apparebat in Northumbria, & propinquis regionibus, quae Riddesdall & Tindall vocantur. Nam illis regionibus, illo praesertim saeculo, verbi Dei annuntiatio nunquam audita fuit, nisi per Gilpini ministerium. Quotannis semel ad eos excurrere solebat. Ad hoc negotium opportunitatem arripere solebat, ad festum Nativitatis quando itinera propter frigora & nives molestiora aliis videbantur. Tempus illud ei maximè placebat, quia tunc plures dies festi concurrerent, & populus facilè diebus festis conveniret: Alias non tam facilè aut crebro cogendus. Magnam sui venerationem apud illas gentes conciliavit, tum concionando, tum pauperibus nummos distribuendo in illis itineribus, aliquando nocte interceptus, in nivibus pernoctabat. Interceptus necessitate illa, jubebat Gulielmum Airium, quem secum frequenter habebat, equos circumagere, nec quietem ullam aut sibi aut equis permittere. Ipse interim circum cursitabat, aut ambulabat, nec sustinuit quietem capere: Domi assiduus erat in ministerio & pauperum cura. Erat Houghtonae viculus in oppido ad pauperum habitationem assignatus, ad eorum alimoniam providebat singulis septimanis die qui dicitur Jovis, ut olla magnae amplitudinis & capacitatis carnibus elixatis plena pauperibus destinaretur. Nec Houghtonae tantùm, sed ubicunque opportunitas erat, pauperum curam habebat, ita ut communi consensu popularium, pater pauperum diceretur.