A26815:561
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gilpinus interim Episcopi munus videbatur implere docendo, pauperum curam agendo, necessitatibus aliarum Ecclesiarum providendo, Scholas instituendo, literatos & idoneos viros Ecclesiae ministerio praeparando. Domus Gilpini erat tanquam monasterium, si quis monasterium consideret, sicut crant illa S. Augustini tempore, non autem qualia recentiora saecula protulerunt.
Gulielmus Caecilius Baro de Burghly, primarius Reginae secretarius missus in Scotiam de regni negotiis cum reverteretur fama Gilpini allectus Houghtonam venit, Gilpinum salutavit. Gilpinus illum cum observantia & mensae hospitalis officio recepit. Postquam Coecilius Gilpinum observasset, expertus humanitatem viri singularem, & in tanto hospite tam inexspectato excipiendo, tantam diligentiam, tantam rerum omnium copiam & urbanitatem: jam discessurus dixit, multa se de Gilpini fama audivisse, at quod vidisset, expertusque sit, multò magis esse quàm quod prius audiverat. Itaque Gilpinum familiarius alloquutus: Si quid, inquit, negotii habiturus sis, vel in Aula, vel apud regios consiliarios, utter me sollicitatore tuo. Clarissimus Baro reversus Dunelmum, quum pervenerat ad montem qui dicitur Rainton Hill, retro respiciens planiciem omnem quam reliquerat, & Gilpini aedes, & situm loci accuratè prospexit. Non, inquit, reprehendo hunc hominem quod Episcopatum recusarit. Quid enim huic deest, quod Episcopatus conferre poterat? & à major curarum mole liberatur. Non negligebat Gilpinus Riddesdalenses & Tindalenses quotannis invisere. Apud quos habebatur Propheta, eumque in maxima veneration habebant homines semibarbari. Accidit fortè dumb Gilpinus concionaretur apud eos, ut latro clam Gilpini equos abstulerit: quod postquam rescitum fuerat, mittitur clamour per omnem viciniam, Gilpini equos furto ablatos esse, omnique diligentia quaerendos esse. Ille qui abstulerat cum primum audiverat equos illos fuisse Gilpini, (nam cujus •lli suerant nesciebat:) in magno tremore fuit. De furto non erat adeò sollicitus, sed Gilpini nomen auditum eum in horrorem & tremorem conjecit. ••aque trepidus cum magna festinatione equos restituit, & patris Gilpini ve•iam, & benedictionem postulavit: & professus est, postquam resciverat lpini jumenta esse quae ipse abegerat, vereri see ne vivus ad inseros detruderetur,