A26815:554
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quodam die dumb in itinere fuisset, erat colonus quidam in arando agro versatus, cum subitò unus ex equis coloni in terram collapsus, vel morbo vel molestia extinctus occubuit. Colonus ille & qui praesto erant collapsum equum quibus potuerant viribus attrahere satagebant, ut aliquo modo si fieri possit, erigerent. Sed id frustra fuit, nam equus mortuus jacuerat. Gilpinus fortè praeteriens, eventum rei expectabat. Postquam autem equum videret nullo labour suscitandum, colonumque dolenter mortem equi far, exclamantem ⟨p. 294⟩see casu illo vehementer afflictum: Gilpinus jussit famulum desilire de equo suo, & sellam Ephippiumque patienter ad proximum oppidum portare: Equumque illum cui famulus insederat colono tradidit. Exclamat colonus se non posse pretium numerare equi tam robusti. Gilpinus bono inquit, animo esto, tunc pretium solves equi quando ego petiero, interim in opere tuo pergas: frequenter dumb iter faceret, egenos hoc modo sublevare solebat. Quum nudos pauperes reperisset, indumenta sua exuebat ut nudos tegeret: Ad mensam etiam plerumque pauperes alebat.
Quodam die dum in itinere fuisset, erat colonus quidam in arando agro versatus, cum subitò unus ex equis coloni in terram collapsus, vel morbo vel molestia extinctus occubuit. Colonus ille & qui praesto erant collapsum equum quibus potuerant viribus attrahere satagebant, ut aliquo modo si fieri possit, erigerent. Sed id frustra fuit, nam equus mortuus jacuerat. Gilpinus fortè praeteriens, eventum rei expectabat. Postquam autem equum videret nullo labore suscitandum, colonumque dolenter mortem equi ferre, exclamantem ⟨p. 294⟩se casu illo vehementer afflictum: Gilpinus jussit famulum desilire de equo suo, & sellam Ephippiumque patienter ad proximum oppidum portare: Equumque illum cui famulus insederat colono tradidit. Exclamat colonus se non posse pretium numerare equi tam robusti. Gilpinus bono inquit, animo esto, tunc pretium solves equi quando ego petiero, interim in opere tuo pergas: frequenter dum iter faceret, egenos hoc modo sublevare solebat. Quum nudos pauperes reperisset, indumenta sua exuebat ut nudos tegeret: Ad mensam etiam plerumque pauperes alebat.