Ei fratrum qui primus natus est, GALEATIO nomen fuit. JOH. VINCENTIUS secundo loco, CAROLUS, qui admodum adolescens periit, tertio, JULIUS quarto editi sunt. JOH. VINCENTIO contigit ut geminus nasceretur; eodem enim partu, & ut ferunt octimestri, infrequenti admodum, & dubiae videlicet ut medicis placet, vitalitatis, cum CORNELIA sorore prodiit 1in lucem. Et sanè aequum erat admiranda vitae primordia illi obtingere, cujus ingenium, & vitae rationem posteri nunquam satis admirabuntur. At COSMUS pater cum ad CCC. Mil. aureorum summam rem domesticam & familiarem, faelici eventu redegisset, JOH. UINCENTIO tum Patavii degente, obiit jam octuagenarius. Is filium qui reliquos aetate anteiret, ceterosque deinceps è familia maximos natu, amplissima Primigeniorum jura testamento sibi habere jussit. Dumb viveret, oppidum Neapoli proximum comparavit, Julianum nomine, loci deliciis insigne, & incolarum frequentia: ibi ipse Praetorium elegantissimum, peramaenos hortos, laxa vivariorum septa, regio prope more excitaverat. Multò antequam vita excederet, mercaturae nuncium (quod etiam FOLIETA testatur) lubenti animo remiserat, atque à majori natu filio minoribus certam pecuniae partem testamento legaverat, quam GALEATIUS religiose persolvit semper, JOH. VINCENTIO praesertim, & quidem magna cum accessione, quod fratris enixos ad virtutem conatus vir ornatissimus unice amaret: ideoque inter hos fratres ad ultimum usque vitae spiritum gratia non rara, mutuique amoris specimen perjucundum animadversa: &, quod mirere, adeo fratrum omnium horum pectoribus JOH. VINCENTII virtus insederat, ut siquando dissidiorum exordia uxoribus filiisve seu affinibus (ut fit) incidissent, tunc eum per litteras non consulere, ejusque rescriptis non obsequi religioni haberent. GALEATIUS adolescens ad bellicam gloriam aspiravit, navavitque strenuam operam PHILIPPO II. Hispaniarum Regi in bellis, Senensi, Truentinoque, & ad Echinadas nobili illo navali certamine, quo Turcarum opes debilitatae afflictaeque, nostris maris imperium veluti precariò concesserunt. Itaque GALEATII spectata industria PHILIPPUM allexit, ut Turonensem Ditionem, quam ille in Lucania sui juris fecerat, Marchionatus titulo ornaret, cui beneficio majus quippiam adjectum volens, eundem Acheruntinum Ducem declaravit, cùm Acheruntiam vetustissimam Apuliae civitatem, cujus Horatius meminit, quaeque hodie Acerenza, sibi acquisivisset.
Ei fratrum qui primus natus est, GALEATIO nomen fuit. JOH. VINCENTIUS secundo loco, CAROLUS, qui admodum adolescens periit, tertio, JULIUS quarto editi sunt. JOH. VINCENTIO contigit ut geminus nasceretur; eodem enim partu, & ut ferunt octimestri, infrequenti admodum, & dubiae videlicet ut medicis placet, vitalitatis, cum CORNELIA sorore prodiit 1in lucem. Et sanè aequum erat admiranda vitae primordia illi obtingere, cujus ingenium, & vitae rationem posteri nunquam satis admirabuntur. At COSMUS pater cum ad CCC. Mil. aureorum summam rem domesticam & familiarem, faelici eventu redegisset, JOH. UINCENTIO tum Patavii degente, obiit jam octuagenarius. Is filium qui reliquos aetate anteiret, ceterosque deinceps è familia maximos natu, amplissima Primigeniorum jura testamento sibi habere jussit. Dum viveret, oppidum Neapoli proximum comparavit, Julianum nomine, loci deliciis insigne, & incolarum frequentia: ibi ipse Praetorium elegantissimum, peramaenos hortos, laxa vivariorum septa, regio prope more excitaverat. Multò antequam vita excederet, mercaturae nuncium (quod etiam FOLIETA testatur) lubenti animo remiserat, atque à majori natu filio minoribus certam pecuniae partem testamento legaverat, quam GALEATIUS religiose persolvit semper, JOH. VINCENTIO praesertim, & quidem magna cum accessione, quod fratris enixos ad virtutem conatus vir ornatissimus unice amaret: ideoque inter hos fratres ad ultimum usque vitae spiritum gratia non rara, mutuique amoris specimen perjucundum animadversa: &, quod mirere, adeo fratrum omnium horum pectoribus JOH. VINCENTII virtus insederat, ut siquando dissidiorum exordia uxoribus filiisve seu affinibus (ut fit) incidissent, tunc eum per litteras non consulere, ejusque rescriptis non obsequi religioni haberent. GALEATIUS adolescens ad bellicam gloriam aspiravit, navavitque strenuam operam PHILIPPO II. Hispaniarum Regi in bellis, Senensi, Truentinoque, & ad Echinadas nobili illo navali certamine, quo Turcarum opes debilitatae afflictaeque, nostris maris imperium veluti precariò concesserunt. Itaque GALEATII spectata industria PHILIPPUM allexit, ut Turonensem Ditionem, quam ille in Lucania sui juris fecerat, Marchionatus titulo ornaret, cui beneficio majus quippiam adjectum volens, eundem Acheruntinum Ducem declaravit, cùm Acheruntiam vetustissimam Apuliae civitatem, cujus Horatius meminit, quaeque hodie Acerenza, sibi acquisivisset.
- 1Plutar. lib. 5. de placit. philosoph. c. 18.