A26815:619
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed gravidae fruges, & Bacchi Massicus humour1 Implevere: tenet oleaequc armentaque laeta. Hic ver assiduum, atque alienis mensibus Aestas, Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
Sed gravidae fruges, & Bacchi Massicus humor1 Implevere: tenent oleaequc armentaque laeta. Hic ver assiduum, atque alienis mensibus Aestas, Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
- 1• g. Georgic. lib. […].• g. Georgic. lib. 〈…〉.
Et profectò apud non iniquos rerum aestimatores, quid mollius eo caelo? quid uberius eo solo? quid hospitalius illo mari? Splendidissimam igitur patriam nactus PINELLUS, nascitur anno MDCXXXV. patre COSMO, 1animi maximi viro. Huic Ennianum illud animo volventi, Multos rem suam been gessisse patria procul, Genua placuit Neapolim proficisci, magnam ibi copiosamque mercaturam facturo. Et vero Genuensium privatae publicaeque cum Hispaniarum Regno contractae rations, Neapolim eos frequenter advocant, cujus regni non contemnenda hodie portio Genuensibus cessit. Negociationem autem liberalem illam & minimè sordidam, civibus urbium liberarum & probari, & ornamento esse, extra controversiam est. Ex quo capite COSMUS apprimè laudandus, quem Bartholomaeus Maranta probae vitae, sanctaeque religionis unicum exemplar appellat. In quam sententiam Folieta; COSMI enim eximia animi moderatio, & nostrae aetati conspecta, & posteritati memorabilis inprimis est, nam nemo in quaerendis opibus castius est versatus, famamque & mentem ab omni sordium & avaritiae labe integriorem purioremue servavit; & iis opibus partis, quae ad cultum honorificè tuendum sufficerent, modo cupiditati salubriter posito, omnique quaestus genere, ac sollicitudine valere jussa, praeclarum exemplar posteris ad imitandum in se constituit, praeterea, nulla in re privatae ac civilis vitae modum excessit, praeterquam in aedificiorum magnificientia, sumptibusque in filiorum cultum, in bellis, in aulis Regum, in gymnasiis magnificè tuendum largè suppeditandis: qua in laude perpetuae & contestatae gentilitiae commendationi proximus fuit. Nupsit COSMO CLEMENTIA RAV ASCHERIA è Lavaniae Comitum nobilissimo stemmate, Bariensis, uti appellant, Prioris filia. Suscepit is ex ea filios sex: mares quaternos, foeminas binas CORNELIAM & LUCRETIAM: illa JOH. SIMONI CAR ACCIOLO; haec ANTONIO GUEVARAE collocatur: Capuae ille, hic Nidi primarias equestris ordinis curias (vulgo Seggi) domestica dignitate attingebat.