A26815:632
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Patavii PINELLUS cum Dominico, gentili atque affine suo conjunctissimè vixit, quem non multo post vidit, & lubens, clarissimum Cardinalem; amicosque tum primum habuit excoluitque officiis sane omnibus, Guidum Ubaldum è Marchionibus montis, Caesarem Benedictum postea Pisaurensem Episcopum, AUGUSTINUM VALERIUM, doctrinae etiam tum sanctitatisque meritis ad Veronensem Episcopatum, & ad Cardinalis honorem proludentem; Johannem praeter hos, & HYPPOLITUM Aldobrandinos, quorum alterum vidimus Cardinalem, Summum Pontificem alterum. Vixit Patavii annos III. supra XL. per quos nemo fuit apud Italos vel exteros qui ingenii laude clareret, qui non PINELLUM officiosè observarit, & quamvis consilium mihi sit ab eorum indice contexendo abstinere, ne lectores taedio afficiantur, eos tamen parcè admodum recensebo, quos narrationis series sive rerum gestarum fides, ad finem properanti obtulerint. Id unum, exquisitum sane & singular, haud silentio praetereundum, anno videlicet MDXCIIX. CLEMENT VIII. Ferrariam Roma profecto, ut eam urbem ex morte ALPHONSI II. Atestini caducam reciperet, Cardinalium & insignium virorum plerosque omnes, qui ut Venetias se conferrent Patavium attigerant, ad PINELLUM honoris gratia divertisse. CAESAREM Baronium Card. inprimis, amplissimi ordinis decus, quem aevi nostri lumen nos Romae nuper morte interstinctum cum bonis adeò omnibus doluimus. Baronio aderat Robertus Bellarminus, doctorum votis, & propriis meritis diu olim designatus Cardinalis, qui & ipse congressus est cum Pinello, gestiente prae gaudio, quod tunc temporis domi sibi invisere contigisset, quos non nemo in dissitis undecunque regionibus maxima cum admiratione veneraretur. Meminique ego Card. Barromaeum juniorem, probum illum non minus quam eruditum, & alios complures literatos viros, audisse me Romae dicentes, sibi non alia de causa Patavinam urbem videre in votis fuisse, quam ut Pinellum fama notum, de facie agnoscerent. Percupivit hoc I. Lipsius, qui id scripto etiam testatum voluit; spero enim (ita ille) quia penè 1decretum mihi, sub annum instantem saecularem in Italia me sistere; & absit ut ea exeam, nisi te videam & amplectar, quid exeam; imò cum inibo, hoc fiet opinor: & inter prima & calida desideria mea est, ut hoc reddam affectum. Vive, vivam: nisi casus aut vis impedit, videbo. Et verò tantam eruditorum consensionem quis admiretur?
Patavii PINELLUS cum Dominico, gentili atque affine suo conjunctissimè vixit, quem non multo post vidit, & lubens, clarissimum Cardinalem; amicosque tum primum habuit excoluitque officiis sane omnibus, Guidum Ubaldum è Marchionibus montis, Caesarem Benedictum postea Pisaurensem Episcopum, AUGUSTINUM VALERIUM, doctrinae etiam tum sanctitatisque meritis ad Veronensem Episcopatum, & ad Cardinalis honorem proludentem; Johannem praeter hos, & HYPPOLITUM Aldobrandinos, quorum alterum vidimus Cardinalem, Summum Pontificem alterum. Vixit Patavii annos III. supra XL. per quos nemo fuit apud Italos vel exteros qui ingenii laude clareret, qui non PINELLUM officiosè observarit, & quamvis consilium mihi sit ab eorum indice contexendo abstinere, ne lectores taedio afficiantur, eos tamen parcè admodum recensebo, quos narrationis series sive rerum gestarum fides, ad finem properanti obtulerint. Id unum, exquisitum sane & singulare, haud silentio praetereundum, anno videlicet MDXCIIX. CLEMENTE VIII. Ferrariam Roma profecto, ut eam urbem ex morte ALPHONSI II. Atestini caducam reciperet, Cardinalium & insignium virorum plerosque omnes, qui ut Venetias se conferrent Patavium attigerant, ad PINELLUM honoris gratia divertisse. CAESAREM Baronium Card. inprimis, amplissimi ordinis decus, quem aevi nostri lumen nos Romae nuper morte interstinctum cum bonis adeò omnibus doluimus. Baronio aderat Robertus Bellarminus, doctorum votis, & propriis meritis diu olim designatus Cardinalis, qui & ipse congressus est cum Pinello, gestiente prae gaudio, quod tunc temporis domi sibi invisere contigisset, quos non nemo in dissitis undecunque regionibus maxima cum admiratione veneraretur. Meminique ego Card. Barromaeum juniorem, probum illum non minus quam eruditum, & alios complures literatos viros, audisse me Romae dicentes, sibi non alia de causa Patavinam urbem videre in votis fuisse, quam ut Pinellum fama notum, de facie agnoscerent. Percupivit hoc I. Lipsius, qui id scripto etiam testatum voluit; spero enim (ita ille) quia penè