A26815:645
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hieronymus etiam Mercurialis haec olim praefatus: Complures aguntur anni ex quo Patavii, atque etiam in aedibus tuis, ad quas veluti ditissimam 1quandam disciplinarum omnium officinam, & cunctorum literatorum celebrem conventum, quotidie concurritur, de vini abusu semel disserentes, in eam incidimus disputationem, utrum ad nutrienda corpora hominum adeo conduceret, quemadmodum à veteribus esse putatum passim existimatur, cumque recepissem, interdum me ea de re publicè esse in praelectionibus meis seriò locuturum, ad perficiendum non modò es adhortatus, verùm etiam saepenumero ita acriter inflammasti, in negotio admodum utili & jucundo potissimum esse parendum judicaverim; & in fine ipsius Epistolae, inquit; collatis simul pluribus scriptorum exemplaribus, publicari mandavi, tibique primario similis hujus laboris & auctori, & patrono, dedicare volui, ut cum ab hoc dogmate minimè prorsus coram me aversus sis visus, si non mordicus tueri, saltem non infructuosum penitus fuisse conatum ostendere possis. Emisit conscribentibus haec nobis librum cui titulus: IND AG ATIO VERAE ET PERFECTAE DEFINITIONIS LOGICAE, HORATIUS CORNAC CHINUS, vir pietate & doctrina insignis, in quo studium hoc sibi compertum Pinelli nostri extare voluit, honorificis hisce verbis: Non defuerunt etiam, qui acerrimis stimulis me ad incoeptum prosequendum 2incitarunt. Prae ceteris, dumb viveret Joh. Vincentius Pinellus, immmortalis memoriae vir, atque in omni optimarum artium genere versatissimus, praecipuè verò in rerum abditarum causis, naturaeque arcanis perscrutandis, studiosissimus & curiosissimus, cujus optima, & suavissima consuetudine utinam mihi diutius frui licuisset. Sed hanc mihi felicitatem mors invidit, quae eum rapuit, cùm miram hominis eruditionem, morumque suavitatem degustare vix coepissem. Ad hunc quasi ad oraculum confluebant omnes literarum studiosi, non Italiae modo, verum etiam totius ferè orbis terrarum: cujus rei testis est ingens Epistolarum vis, quae undique ad ipsum quotidie mittebantur. Cum hoc itaque praeclarissimo viro, hasce meas cogitations cùm quandoque communicassem, vererique me dixissem, ne nova promulgando sermonem alicui de me darem, ille me valde hortatus est, ne ⟨p. 339⟩ab incoepto deterreret, quod diceret, novi aliquid proponere, si tamen id neque temerè neque sine ratione proferatur, haudquaquam verendum esse.