A26815:654
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Edmundam Brutium in his nobilem Anglum, disciplinarum Mathematicarum, rerumque militaris, & herbariae apprimè scientem, cujus ille commentationes non semel suspexit, eujus see quandoque imparem curiositati est ingenuè professus. Hujus quam diximus disquisition is ille in Pinello character; quod cum is aliquando nescio quo proficisceretur, animadvertit non incolarum mores tantùm regionibus distingui; sed & herbas, arbustaque alia in aliis locis nasci, substituique a natura in denascentium locum quotidie recentiora, quae suis tamen limitibus contineantur, ac si externi solely horrescerent peregrinitatem. His qui animum advertit, confectum plerunque itinerum molestiis, nae ille in sinu Musarum conquiescens omnia rimabitur, abdita licet semotaque, nullumque sibi temporis articulum sine fructu diffluere patietur.
Edmundam Brutium in his nobilem Anglum, disciplinarum Mathematicarum, rerumque militaris, & herbariae apprimè scientem, cujus ille commentationes non semel suspexit, eujus se quandoque imparem curiositati est ingenuè professus. Hujus quam diximus disquisition is ille in Pinello character; quod cum is aliquando nescio quo proficisceretur, animadvertit non incolarum mores tantùm regionibus distingui; sed & herbas, arbustaque alia in aliis locis nasci, substituique a natura in denascentium locum quotidie recentiora, quae suis tamen limitibus contineantur, ac si externi soli horrescerent peregrinitatem. His qui animum advertit, confectum plerunque itinerum molestiis, nae ille in sinu Musarum conquiescens omnia rimabitur, abdita licet semotaque, nullumque sibi temporis articulum sine fructu diffluere patietur.
Hominum quo quisque inclinaret atque propenderet illico pervidere solitus, non è Metoposcopi alicujus traditionibus, sed praestantium tot virorum consuetudine congressibusque eruditus. Unica illi allocutio penetralia ejus cum quo loquebatur in conspectum dabat; versabat enim sermonibus variis, seria jocosis temperabat, Protea dixisses multiformem illum, nec praesagientem minus atque divinum. His vero quos intimè nosset, insignia cognomina certas rerum notas plerunque procudebat, quibus animi propensiones, corporis formas, aliaque id genus indicaret. Modestos ille & verecundos suspiciebat; à garrulis & gloriosis, ut â pestiferis & nocentibus refugiebat. Bardos, & inelegantes formidabat, odio insito penitus à natura, quod in horridos etiam incomptosque praeposterè inurbaneve aliquid agents-erumpebat. Tu illum elegantiarum patrem meritò appellasses, ita omnia cum modo & ad praescriptum rationis sibi gerenda constituerat.