A26815:658
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hunc neque dira venena, nec hosticus auferet ensis, Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cunque; lequaces, Si sapiat, vitet simul atque adoleverit aetas.
Moris ipsius fuit, omnes qui eum venerant salutatum, ad infimos usque scalarum gradus comitari, domesticos ut libet atque familiares. Irascebatur quippe ineptis quibusdam, qui nescio cujus existimationis magis, quàm amicorum rationem habentes, sanctissimum amicitiae nomen inani verborum gesticulationumque observation turpissimè polluunt. Ne vero fructus illos quos ex amicorum congressu perceperat, ulla sibi abriperet oblivio, cùm illi abiissent, secedebat is in cubiculum interius, ubi quaepraeclara in colloquendo animadverterat, in commentarium manu sua referebat. Imò & cum amici adessent, nunquam non illi ad manus fuit calamaria theca, ut summa rerum quae placuissent capita ne exciderent, annotaret. In hos commentarios si quis fortè studiosorum inciderit, is tum denique leonem ex unguibus, ut dicitur, aestimabit. Testatus sanè mihi est Antonius Persius, selecta doctrina non minus quam Pinelli antiqua familiaritate illustris, consuevisse Joh. Vincentium adnotare ad omnes quotquot nancisceretur alicujus pretii authors, uberiores & politiores notas, quas acerrimo studio ab aliis non conquirebat modò, sed & excogitabat ipse doctè & eleganter. Aristotelis libellum commonstrans amico, ejusdem contubernalis Paulus Aicardus, & quidem ad eum modum compactum, ut pagellae purae in usum scriptionis essent interjectae, subdidit; en quae Joh. Vincentius elaborat Aristotelis interpretamenta! Fuerunt sanè qui crederent, habere prae manibus historicum quidpiam, quòd viderent anxiè propemodum perquirentem quidquid ubique terrarum contingeret dictis factisve memorabile, Nomothesiam praeterea explorantem, & Topographiam regnorum insigniorum, urbium, oppidorumque. At quid Aristotelicum interpretaretur, quidve operis ille seposuisset sibi, in quod unum praeclaras studiorum suorum opes conferret, nos adhuc ignoramus, ut ut simus anxiè percunctati. Quocirca in eam devenimus, ut arbitremur cum Juliano Medice, Leonis XI. magni Pontificis charissimo agnato, juvene quidem ornatissimo, quem Pinellus ipse unice amavit, doctum probumque expertus, displicuisse quidquid vel olim adolescenti, vel jam seni exercitationis gratia excidisset, assueto nihil probare, quod non esset numeris omnibus absolutum; cum quotidie