A26815:660
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Tantis curis implicitus, non abjecerat hic noster, ut plerique faciunt, familiarium curam, in quibus probandis mihi semper diligens, nonnullis plerumque difficilis visus est. Et sanè formas speciesque verius rerum, quam res ipsas intueri dixisses: adeo nihil non eximium perfectumque spectare didicerat. In his, ut probitatem mittamus, nihil aequè diligebat ac vigilantiam & attentionem, quas ut acueret, nutu quandoque si quid fieri vellet, significare solitus. At si qua minus exaudissent, repetebat, subiratus tamen, & stomachanti similis; quae omnia eo tendebant, ut illis socordiam excuteret. Quidquid imperasset ad unguem factum volebat, ferebatque permolestè, si quid ipsi aliquando non ex praescripto actitassent. Nihil non componebat, ipse & quidem meditatus, ad normam rationis: hanc abjici, compendii vel sapientiae obtentu, pati haud poterat. Quo facto familiarium fastum, nimiosque spiritus obtundebat, quorum est spe fortunatioris eventus, consiliique, ut ipsi arbitrantur praestantia, ab imperatis discedere, cum detrimento ac pernicie eorum, quae ipsorum fidei committuntur. Servis enim, ut ille ajebat, utilius est parere quam consilium afferre. Cavebat autem hac in re, ut in ceteris, à perturbatione confusioneque, tum ut familiares sibi quisque attenderent, tum ut clamoribus & jurgiis abstinerent: quod ita executus est. Locos plerosque insigniores in templo D. Antonii, quod in ejus vicinia situm, memoriae commendarat, in quibus quotidiana omnia, tum dicta, tum facta ordine collocabat. Quo subsidio munitus, ad vesperam in summa scheda notabat literam I, praecipuam nominis sui, quae agmen duceret eorum quae in crastinum peragere constituerat. Haec demum linea concludebat, sub qua per classes familiarium nomina, litera ut diximus capitali adnotabat, cum indiculo eorum quorum curam cuilibet demandasset. Quae tamen sibi refervarat, ut emissitios famulorum oculos celaret, Graecè scribebat. Exinde die crastina primo diluculo serius in cubiculum accitis, curabat ut ipsi in schedula exscriberent, quae singulis obtigerant, ea prope serie, qua & ipse descripserat. Si qui scribere nescissent (quod tamen raro admodum contingebat) scribebat ipse non invitus. Quibus peractis, curabat unusquisque sua, quorum ipse dominus exitum in secessu bibliothecae praestolabatur.
Qua methodo citra confusionem, & omnes quod sibi quotidie faciendum noscebant, & familiars, rudes licet, imperitique, ingeniosi exercitatique brevi evadebant. Torpentes ille tardosque, Lentulorum gentiles appellabat; & narrabat subinde, Ferdinandum Regem, Catholicum cognomento, ea ratione familiarium novitiorum ingenia explorasse, ut omnes juberet officii negociive gratia convenire: & ad magnatum plerosque amandaret, à quibus cum demum rediissent, quae dicta quae facta sciscitabatur, atque eadem opera quis aptus ad ejusmodi munia obeunda, quis secus, observabat. Servorum peccata, quae modo alicujus essent momenti, memoriae mandabat hic noster usque adeo, ut nunquam ex illius animo discederent. Meminerat eorum multis post annis, interpellabatque saepe saepius, ut eorum reprimeret confidentiam, meminissentne quid peccassent, quid praepostere egissent superioribus annis eodemmet die? Horum familiam satis frequentem aluit, & quod mirere, altum domi silentium