A26815:666
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Idem Lipsius eidem alibi gratulatur, quod fuerit receptus in Joh. Vincentii domum. 1Gaudeo in Italiam incolumen venisse, gaudeo in domum magni Pinelli admissum, quem virum, aevo & gloria jam veterem, Italia vel inter veteres suos praeferat & jactet. Idemmet Pinello gratias aegens, quod Segetum apud se voluerit esse in unius testimonii sui gratiam, ita praefatur: Si quis in Italia hodie veteri 2& merita fama est, eum ego te censeo Vincenti Pinelle, & ideò jam à pluribus annis tacito quodam affectu & colo & amo. Ejusdem quam praeclara illa, & luculenta? 3Malo fato & raro factum est, ut una Epistola bis missa, nec semel pervenerit. Haud magna alioqui jactura, nisi quod testimonium cultus mei, & affectus tetardavit, non tamen oppresserit, vel nunc ecce revelandum. Nam ego tuum nomen ab adolescentia prima & novi, & amavi, & veneratus adeò sum: ut debui ejus, qui virtutem, & doctrinam eximiè coleret, & inse haberet, & in aliis excitaret. ⟨p. 348⟩Sunt istae breves, sed verae tuae lauds, quas in his annis, & maturiore aevo, quia pernovi, magis etiam amo. Si aliqua similis affectus tui scintilla in me; triumpho, non solum gaudeo, & esse cùm aliorum literae, tum tuae loquuntur, ante duos menses plus minus ad me amanter scriptae. Ergo amare amatum me possum dicere, & ut semper possim, te per genium tuum, virtuti & honori sic amicum, rogo. Lovanii Kal. Decemb. 1699.
Idem Lipsius eidem alibi gratulatur, quod fuerit receptus in Joh. Vincentii domum. 1Gaudeo in Italiam incolumen venisse, gaudeo in domum magni Pinelli admissum, quem virum, aevo & gloria jam veterem, Italia vel inter veteres suos praeferat & jactet. Idemmet Pinello gratias aegens, quod Segetum apud se voluerit esse in unius testimonii sui gratiam, ita praefatur: Si quis in Italia hodie veteri 2& merita fama est, eum ego te censeo Vincenti Pinelle, & ideò jam à pluribus annis tacito quodam affectu & colo & amo. Ejusdem quam praeclara illa, & luculenta?