A26815:667
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mihi verò animadversum quod est, haud videtur praetereundum, Lipsium quoties Pinelli inciderit mentio, magnum fere vocare, ut proximè vidimus ad Segetum; & ad Clusium: Illustri viro Vincentio Pinello cum scribes, quaeso te 1salutem ei à me dicito, ignoto de facie, non de fama, amo virum magnum apud omnes magnos. In eadem cent. ad Mercurialem: Abiisse te honestissima vocatione Bononiam audimus. Ni id esset, valde rogarem in viri magni Vincentii Pinelli amicitiam me insinuares, quem ego jure aestimo inter Italorum primos. Quem vero eorum Pinelli contubernalium quos supra recensuimus, designet Paulus Manutius, haud sanè novi. Is haec ad Joh. Vincentium in calce Epistolae; Vale, & familiarem tuum, cujus doctrinam, & ingenium in Lucretiana interpretation mirum in modum probo, salutameis verbis. Non paucos, praeter hos, quorum fecimus mentionem, domesticos habuit literatos viros, inter quos unum in delitiis habuit, cujus & nos vitae scribendae non aliquantisper immorari, plerisque nefarium videatur: tum quia hic Pinellianae animae dimidium fuit; tum quia par viguit inter nos & mutua benevolentia, ad extremum usque vitae spiritum. Neque vero id sine lectorum voluptate, quos certo scio jucundè spectaturos, amicorum nobile par, quos cum celebratis illis componere possimus, tot annos summa concordia sine ulla querela vixisse. At mihi liceat quaeso (ut cum D. Gregor. Nazianzeno dicam) [Greek or Hebrew], 2Detur id amici docti piique memoriae, quae nunquam discedet ex animo meo, quem ipse sibi aureis in perpetuum catenis devinxit. Hic fuit Pauliu Aicardus, cui patria Albingaunum Ligusticae orae nobile oppidum. Is Taurini primum per aliquot annos versatus, ubi in Philosophorum Medicorumque album descriptus est, anno 1570. Patavium venit, ut insignes aliquot Medicos, qui tunc temporis hic profitebantur, tum audiret tum assectaretur. Hic, ut Genuensem, eundumque eruditum decebat, saepe saepius Pinellum conveniebat; quo accidit, ut genio conciliante alter alterum certatim amaret, charumque haberet. Nec mirum utique, cum [Greek or Hebrew] amplectatur: Cùm sit ad connectendas amicitias vel tenacissimum vinculum morum similitudo. Amoris hujus eximium illud indicium, quod cum Joh. Vincentio tunc obtigisset Neapolim proficisci, uni Aicardo bibliothecam suam commendarit.
Mihi verò animadversum quod est, haud videtur praetereundum, Lipsium quoties Pinelli inciderit mentio, magnum fere vocare, ut proximè vidimus ad Segetum; & ad Clusium: Illustri viro Vincentio Pinello cum scribes, quaeso te