A26815:671
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ut primum abiit pestilentia, reversus Patavium Pinellus Aicardum, cujus suavissimos mores, eruditionem, vitaeque integritatem deprehenderat, ut apud se aliquandiu esset exoravit. Quod sane ambobus optimè vertit, cum alter sine altero esse minimè posset, acciditque brevi, ut quae inter ipsos intercessit benevolentia tam altas radices egerit, ut neque mors illas convellere potuerit. In Pinelli consuetudine ejusmodi evasit Aicardus, ut sapientia, animi moderation, humaniorum omnium literarum cognitione, non paucos anteiret, inter quae modestia, & ingenuus pudor ita eminebant, ut nemo eum, vix de facie notum non amaret. Linguas nobiliores, Graecam, Latinam, Italicam usque eo callebat, ut si quid ipsi prisci insolitive interpretari libuisset, prorsus quid adderes non haberes. Ad 620. annos Patavii moratus, magni semper est habitus, idque ultra vulgarem modum. Memini ego Meliorem Guilandinum, rem Herbariam Patavii magna cum laude profitentem, & non minoris apud eruditos nominis, parcum alioqui laudatorem, advenis quibusdam de Aicardo sciscitantibus respondisse, neminem illo Patavii doctiorem, etiam si gymnasii quotquot erant interpretes adnumerassent. Jacobum Davy Peronae D. Episcopum Ebroicensem, quem Clemens VIII. in Cardinalium collegium cooptavit, in quo ambigas utram mirere, pietatemne an multiplicem eruditionem, Roma redeuntem ubi summa cum fide Regis sui cum Catholica Ecclesia reditum in gratiam procurarat, Patavii anno 1596. Marcus Cornelius Episcopus Patavinus splendidissime excepit. Is ut hospitem tantum commodissime liberalissime haberet, ut sedulo curavit, ita Aicardum illis diebus in Ebroicensis gratiam domi habuit, quocum doctis & eruditis sermonibus horis succisivis congrederetur. Hinc ille Aicardum admiratus dixit aliquando, per id tempus quo sibi in terra Italia esse licuit, praeter quatuor aut quinque magnos & eruditos viros, in queis & Aicardum reponebat, haud obtigisse ut alios nosceret. Quam amicitiam contractam similitudine studiorum, aluit in posterum uterque communibus officiis, epistolisque doctorum problematum refertis ultro citroque missitandis. Omnia dicta Aicardi factaque citra venditationem animadvertere, qui hominem noverunt.
Ut primum abiit pestilentia, reversus Patavium Pinellus Aicardum, cujus suavissimos mores, eruditionem, vitaeque integritatem deprehenderat, ut apud se aliquandiu esset exoravit. Quod sane ambobus optimè vertit, cum alter sine altero esse minimè posset, acciditque brevi, ut quae inter ipsos intercessit benevolentia tam altas radices egerit, ut neque mors illas convellere potuerit. In Pinelli consuetudine ejusmodi evasit Aicardus, ut sapientia, animi moderatione, humaniorum omnium literarum cognitione, non paucos anteiret, inter quae modestia, & ingenuus pudor ita eminebant, ut nemo eum, vix de facie notum non amaret. Linguas nobiliores, Graecam, Latinam, Italicam usque eo callebat, ut si quid ipsi prisci insolitive interpretari libuisset, prorsus quid adderes non haberes. Ad 620. annos Patavii moratus, magni semper est habitus, idque ultra vulgarem modum. Memini ego Meliorem Guilandinum, rem Herbariam Patavii magna cum laude profitentem, & non minoris apud eruditos nominis, parcum alioqui laudatorem, advenis quibusdam de Aicardo sciscitantibus respondisse, neminem illo Patavii doctiorem, etiam si gymnasii quotquot erant interpretes adnumerassent. Jacobum Davy Peronae D. Episcopum Ebroicensem, quem Clemens VIII. in Cardinalium collegium cooptavit, in quo ambigas utram mirere, pietatemne an multiplicem eruditionem, Roma redeuntem ubi summa cum fide Regis sui cum Catholica Ecclesia reditum in gratiam procurarat, Patavii anno 1596. Marcus Cornelius Episcopus Patavinus splendidissime excepit. Is ut hospitem tantum commodissime liberalissime haberet, ut sedulo curavit, ita Aicardum illis diebus in Ebroicensis gratiam domi habuit, quocum doctis & eruditis sermonibus horis succisivis congrederetur. Hinc ille Aicardum admiratus dixit aliquando, per id tempus quo sibi in terra Italia esse licuit, praeter quatuor aut quinque magnos & eruditos viros, in queis & Aicardum reponebat, haud obtigisse ut alios nosceret. Quam amicitiam contractam similitudine studiorum, aluit in posterum uterque communibus officiis, epistolisque doctorum problematum refertis ultro citroque missitandis. Omnia dicta Aicardi factaque citra venditationem animadvertere, qui hominem noverunt.