A26815:684
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qualis honos pelagi vitreis emergit ab undis Gemma nitens, quae matris amor, quae gloria conchae, Tale decus tulerunt te orbi fata improba nostro, Aicarde: ah properè heu nimium decus addite coelo.
Hanc jacturam Pinellus aegerrimè tulit, diuque nulla luctus levamenta admisit, cum illum sibi ipse videret ereptum, quem (ut ille semper prae se tulit) habuerat in omni vita fratrem verius quam familiarem, is me aliquando conantem lenire desiderium quod sui reliquerat Aicardus, ita est allocutus: Nunc demum Pauli morte sentio quàm nullus prope sim. Ille mihi studebat, mihi laborabat: ego nihil (neque poenitebat sane) inconsulto ipso audebam, amicos ille mihi parabat, paratos retinebat, consilio siquid impedimentum aderat expediebat. An non haec mihi, oro te, deflenda, aegrotanti praesertim, seni, peregrino, & quod caput est, mercenariorum familiarium injuriis exposito? Haec ille, vera sane, & citra ullam assentationem. Postremis enim iis annis, quos aeger Pinellus exegit, aetate praesertim ingravescente, si qua inciderat literaria quaestio, si quis recens prodierat liber, in Aicardi praeclara diligentia totus conquiescebat. Abstinuit ille per aliquot dies ab aedium parte inferior, ne conclavia videret, in quibus Aicardus diem obierat, in quae & jam non nisi post annos aliquot ingressus est, ne recrudesceret vulnus, quod ex amici jactura ad intimas usque animae parts adactum senserat. Abjecerat utique omnem spem in posterum aliquem Aicardo parem reperiendi, nec opinione sua frustratus est; doctrina enim & probitas ejus indicaturae, raro admodum inter se conveniunt, aevo praesertim nostro, quo rerum nomina speciosa, rebus ipsis ablegatis, in pretio sunt. At non fecit Aicardi mors, ut ille deliciarum suarum oblivisceretur, literarum inquam, & hominum qui illas amarent, Decreverat enim domi habere Laurentium Pignorium, probe cognitum sibi ex Aicardi familiaritate, cujus ingenium ille praedicare solitus, bonarum artium cupidum supra conditionem, cujusque lucubrationibus ipse Pinellus multum tribuere visus. Hujus non irritum conatum in exponenda vetustissima tabula aerea, quae fuit Petri olim Bembi Card. summopere eruditi laudant. Intactum sane aliis opus, & quod non modo aevi nostri hominum, sed & posterorum plausum mereatur. Dabit is alia propediem, antiquitati, cujus ille supra modum studiosus est, non obscuram facem praelatura: ab illo ego non minimum adjutus in his consarcinandis, ut qui Pinellum observare, & convenire terque quaterque quotidie solitum cum fructu, ut Pinelli in re literaria curas acerrimas nemo illo hodie melius norit.