A26815:697
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At non huic ita visum, cùm induci nomen suum, vel in aliud commutari epitheton illud postularit. Aegerrimè tulit habitam mentionem suam à nullius precii scriptoribus, obsolefieri hac ratione arbitratus nomen suum, cujus cura magno cuique praecipua. At vero non ita penitus hominem exuerat, ut à laudatis viris amicisque profectas laudes aspernaretur; quae si verae sunt (referebat Picus) nos ipsos nobis, si falsae illorum nobis amorem voluntatemque commendant. Ut Roman non migraret, ostendimus jam quibus artibus fratrum cognatorumque petitions eluserit: cui tamen proposito, praeclaro licet minimeque populari, non defuturos obtrectatores compertum habeo; amass illum, videlicet otiosam & desidem vitam, quam cum laboriosa illa commutatam noluisse, quod ad eximios honores patere sibi viam utique desperasset. At valeant hi cum somniis suis, desinantque tum demum virtuti maledicere, cum legerint, quae ego mox retulero, non sine admiratione. Ad Clementem VIII. Pont. Max. recens declaratum, cum Dominicus Pinellus Card. venisset gratulandi causa, quaesivit ille de Joh. Vincentio, num valeret, atque ubinam moraretur: cumque Cardinalis Patavii degere etiammum respondisset; hortatus illum est Pontifex, ut suo ipsi nomine salutem diceret, Romamque invitaret, ejus sibi adventum jucundum omnino futurum. Noverat illum Patavii Clemens, ut diximus, & viri moribus doctrinaque valde permotus, apud se jam ante constituerat Romam illum Patavio advocare, in urbis & Pontificatus sui ornamentum. Cardinalis cum Joh. Vincentio nulla interposita mora accuratè egit, ut Clementis desiderio satisfactum vellet, patereturque see in lucem & conspectum hominum ab ocio literario, cui pridem assueverat, cum nominis gloria & gentilium commodo ⟨p. 362⟩avocari: non defuturos in urbe viros ejusdem ordinis, quibus eadem studia cordi sint, apud quos esse, quorum congressibus perfrui posset. Haec & alia, quae Cardinalis ad hominem excitandum studiosè collegerat, Joh. Vincentium minimè exoraverunt ut Patavium descreret. Quinimo ad Cardinalem rescripsit Epistolam modestiae plenam, in qua enixè petebat, ut ageret suis verbis optimo Pontifici gratias ingentes: non licere sibi aetate confecto, imbecillae ad haec valetudinis, morem gerere Sanctitati suae; tanti beneficii oneri imparem esse: gratias quas referre non possit pro dignitate, animo habere, curaturumque ne unquam è memoria dilaberentur.
At non huic ita visum, cùm induci nomen suum, vel in aliud commutari epitheton illud postularit. Aegerrimè tulit habitam mentionem suam à nullius precii scriptoribus, obsolefieri hac ratione arbitratus nomen suum, cujus cura magno cuique praecipua. At vero non ita penitus hominem exuerat, ut à laudatis viris amicisque profectas laudes aspernaretur; quae si verae sunt (referebat Picus) nos ipsos nobis, si falsae illorum nobis amorem voluntatemque commendant. Ut Roman non migraret, ostendimus jam quibus artibus fratrum cognatorumque petitiones eluserit: cui tamen proposito, praeclaro licet minimeque populari, non defuturos obtrectatores compertum habeo; amasse illum, videlicet otiosam & desidem vitam, quam cum laboriosa illa commutatam noluisse, quod ad eximios honores patere sibi viam utique desperasset. At valeant hi cum somniis suis, desinantque tum demum virtuti maledicere, cum legerint, quae ego mox retulero, non sine admiratione. Ad Clementem VIII. Pont. Max. recens declaratum, cum Dominicus Pinellus Card. venisset gratulandi causa, quaesivit ille de Joh. Vincentio, num valeret, atque ubinam moraretur: cumque Cardinalis Patauii degere etiammum respondisset; hortatus illum est Pontifex, ut suo ipsi nomine salutem diceret, Romamque invitaret, ejus sibi adventum jucundum omnino futurum. Noverat illum Patavii Clemens, ut diximus, & viri moribus doctrinaque valde permotus, apud se jam ante constituerat Romam illum Patavio advocare, in urbis & Pontificatus sui ornamentum. Cardinalis cum Joh. Vincentio nulla interposita mora accuratè egit, ut Clementis desiderio satisfactum vellet, patereturque se in lucem & conspectum hominum ab ocio literario, cui pridem assueverat, cum nominis gloria & gentilium commodo