A26815:692
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
A Pinello ego non pauca didici, quorum selectiora quaedam supprimere, & aliis invidere turpis animi sit. Quamvis plane videam, ejus generis plurima & superius relata, & inferius esse referenda. Monebat ille cum obstinatis & refractariis hominibus ea ratione agendum, ut sinamus illos errare quandoque, mitius acturos in posterum, neque suae omnino sententiae confisuros. Monitum comprobabat auctoritate Nicolai de Ponte, quem nostra aetas Ducem Reip. Venetae tanto oneri parem vidit. Is cum in nescio qua legatione collegam haberet ingenii quam par esset ferventioris, dictitabat, permittamus eum impingere, ut & nostro consilio uti discat aliquando. Quod sane & de Q. Fabio Max. legimus, qui Magistrum equitum Minutium hujusmodi nactus, elati animi, & plurimum sibi confidentem, eodem consilio habuit in posterum 1morigerum, & obsequentem. Narrabat Pinellus, se ex Donato Jannoctio, viro magni suo aevo in Italia nominis, didicisse, decedendum de via, declinandumque tantisper, cum equos aliasve è genere bestiarum quae pauperiem facere possint, cicures quantumlibet, obuias habemus; hac enim cautione toto vix anno mille passus confici, propulsarique ingentia pericula, quae tum demum cum nobis acciderint, magno velimus redempta. Belluas ille ut caveremus monebat, quibus addimus nos efferos homines immanesque, à quorum consuetudine eo magis nobis impendet periculum, quo minus hominum munera quae sunt, modestiam, aequitatem, morum facilitatem amant. Admonere praeterea consueverat eos qui ad longum iter se accingerent, ut ne dies certos ad praescriptum itineris destinarent, neve pecuniam parcè conficerent; accidere enim nobis repentina pleraque, & inopinata, quae domi initas rationes non impediant modo, sed & planè evertant. Prudentiam non versutiam magni faciebat; ingenui animi ratus ea dicere quae sentias non plani in morem elabi passim, dataque opera ita loqui, ut sententia contra naturae institutum, sermone tegatur magis quam aperiatur. Candidas enim (ut in proverbio est) & apertas esse Musarum januas, neque homines quidam appellandos eos, qui uno codemque fundunt ore calidum & frigidum. Eleganter sane L. Annaeus Seneca pronunciavit; Si certè vivendum est, tanquam in conspectu vivamus, sic cogitandum, tanquam aliquis in pectus intimum inspicere possit, & 2potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum; nihil Deo clusum est.
A Pinello ego non pauca didici, quorum selectiora quaedam supprimere, & aliis invidere turpis animi sit. Quamvis plane videam, ejus generis plurima & superius relata, & inferius esse referenda. Monebat ille cum obstinatis & refractariis hominibus ea ratione agendum, ut sinamus illos errare quandoque, mitius acturos in posterum, neque suae omnino sententiae confisuros. Monitum comprobabat auctoritate Nicolai de Ponte, quem nostra aetas Ducem Reip. Venetae tanto oneri parem vidit. Is cum in nescio qua legatione collegam haberet ingenii quam par esset ferventioris, dictitabat, permittamus eum impingere, ut & nostro consilio uti discat aliquando. Quod sane & de Q. Fabio Max. legimus, qui Magistrum equitum Minutium hujusmodi nactus, elati animi, & plurimum sibi confidentem, eodem consilio habuit in posterum