A26815:705
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jason Denores Cyprius, ante patriam acerbissima Turcarum domination oppressam & afflictam, vir opulentus olim & fortunatus, ac primariae apud suos nobilitatis, quique in Gymnasio Patavino Philosophiam de moribus aliquandiu cum laude est interpretatus, Patavii diem obiit anno 1580. huic viventi ut omnia abunde praestitit amici officia, ita ejusdem uxorem & filios, cùm sibi moriturus commendasset affectus suos, impensè fovit. Carolum Tectium Mathematicum amicum suum vita Patavii functum, pecunia sua non modò extulit magnifico funere, sed & sepulchro, & nobili honestavit elogio: haud passus perire memoriam ejus, quem interioris notae amicum habuerat, quem aegrum omnibus officiis recreaverat. Imò quod multi laudabunt, imitabuntur pauci, affinem ipsius & haeredem institutam, litibus implicitam, cum solvendo non esset, suis opera & sumptu gratis explicitam voluit. Hinc fiebat ut in probos & literarum amantes, inopes tamen, si quando incidisset, nihil relinqueret intentatum quò eis opitularetur. Haec demum germana vocanda est liberalitas, cui non majora praemia proposita sunt, sed ingenua virtutis forma, sed candidus bonorum amor. Apage captiosos illos, qui se liberales videri amant, ut paria sibi, atque adeò majora rependantur. Et quia non infrequenter fit, ut qui mutuò pecuniam accipit, amicus esse desinat, consueverat hic noster bonae frugi pauperibus, nummos non quot ipsi mutuos ⟨p. 366⟩poscerent, sed pauciores elargiri. Inopem enim amicum (sive mutuo des, sive neges) inimicum mox experiare necesse est, negantem aversatur, quod nullum sibi in ejus opibus paratum subsidium, aversatur dantem, quia qua ratione alienum aes dissolvat non videt. Eximium illud, quod ter in anno quaterve, sub insigniores quosdam profestos dies, sibi in vicinia curabat describi quotquot maxim egerent, monasteria item, & inopum per urbem stationes, quibus viritim nummos dividi citra ostentationem imperabat. Pestilentia ut diximus in agro Patavino grassante, haud facile dictu est, quam se munificum pauperibus praebuerit, quibus etiam antidota adversus imminentem morbum largiri consueverat. Hae nimirum verae liberalitatis artes sunt, quae eò magis alliciunt oculos animumque, quo minus aevo nostro, depravatis videlicet moribus, munificentiam amamus, captare assueti & captari, speque lucri potioris, speciosa virtutum nomina aucupari.
Jason Denores Cyprius, ante patriam acerbissima Turcarum dominatione oppressam & afflictam, vir opulentus olim & fortunatus, ac primariae apud suos nobilitatis, quique in Gymnasio Patavino Philosophiam de moribus aliquandiu cum laude est interpretatus, Patavii diem obiit anno 1580. huic viventi ut omnia abunde praestitit amici officia, ita ejusdem uxorem & filios, cùm sibi moriturus commendasset affectus suos, impensè fovit. Carolum Tectium Mathematicum amicum suum vita Patavii functum, pecunia sua non modò extulit magnifico funere, sed & sepulchro, & nobili honestavit elogio: haud passus perire memoriam ejus, quem interioris notae amicum habuerat, quem aegrum omnibus officiis recreaverat. Imò quod multi laudabunt, imitabuntur pauci, affinem ipsius & haeredem institutam, litibus implicitam, cum solvendo non esset, suis opera & sumptu gratis explicitam voluit. Hinc fiebat ut in probos & literarum amantes, inopes tamen, si quando incidisset, nihil relinqueret intentatum quò eis opitularetur. Haec demum germana vocanda est liberalitas, cui non majora praemia proposita sunt, sed ingenua virtutis forma, sed candidus bonorum amor. Apage captiosos illos, qui se liberales videri amant, ut paria sibi, atque adeò majora rependantur. Et quia non infrequenter fit, ut qui mutuò pecuniam accipit, amicus esse desinat, consueverat hic noster bonae frugi pauperibus, nummos non quot ipsi mutuos