A26815:695
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod illi in universa vita apprime placuit, ut se amicis omnibus praestaret eundem semper; [Greek or Hebrew] frequenter & cum primis commendans, & neutram in partem moveri. Joh. Vincentii sapientiam una certè, quando alia non suppeterent, constantiae laus commendaret, ut qui in proposito susceptoque consilio permanserit semper; Patavii ille habitare constituit, huic deliberationi incassum admotae preces affinium, & amicorum. Domum conducit, utitur ea per triginta & amplius annos, migraturus nunquam, si per dominum licuisset; familiarium quidam ad triginta annos, quidam ad extremum vitae spiritum eodem domino usi; Vivendi denique rationem, quam sibi ab ineunte adolescentia praescripserat, remisit nunquam. Quae faciunt, ut dogma hoc praecipuum Stoicae sectae paucis complectar, illustraturum quae diximus cum magna Pinelli laude. Constans hoc ille vitae institutum [Greek or Hebrew] vocabat, quam 1Cicero convenientiam appellat; convenientem nimirum per virtutem consentientemque vitam, cujus origo à divinarum humanarumque rerum scientia sit. Hoc fundamento nititur vera sapientis faelicitas, cum sapientia nihil aliud sit, Seneca definiente, quam semper idem velle & idem nolle, à quibus rectum abesse nullo modo possit; non enim potest cuiquam semper idem placere, nisi rectum, 2(liceat mihi interserere orationi meae mundum orations alienae) si vis eadem semper velle, vera oportet velis. Qua ratione impulsus nescio quis, ajebat sapientem [Greek or Hebrew]. Recte sanè. Nisi enim sapienti, sua non placent: omnis stultitia laborat fastidio sui. Nec aliunde quam à constantia compositus ille perpetuo, mitisque sapientis animus, quem à vulgi turbis secretum, propriae & mansurae semper opes beant. Ex quibus non magno negocio eliciamus nos, non nisi sapientem esse eum qui vitam ad certam constantiae normam dirigere velit, neque se de hoc statu mentis dimoveri patiatur. Animum enim insipientis quot fluctuations agitent, nemo non videt. Huic nihil certi, nihil explorati; vivere in diem, & quovis vitiorum aestu abripi assueto. Haec qui in Pinello non laudat, nae ille aut invidum see, aut tenebrionem profiteatur necesse est. Expressit enim hic noster nostro aevo T.
Quod illi in universa vita apprime placuit, ut se amicis omnibus praestaret eundem semper; 〈non-Latin alphabet〉 frequenter & cum primis commendans, & neutram in partem moveri. Joh. Vincentii sapientiam una certè, quando alia non suppeterent, constantiae laus commendaret, ut qui in proposito susceptoque consilio permanserit semper; Patavii ille habitare constituit, huic deliberationi incassum admotae preces affinium, & amicorum. Domum conducit, utitur ea per triginta & amplius annos, migraturus nunquam, si per dominum licuisset; familiarium quidam ad triginta annos, quidam ad extremum vitae spiritum eodem domino usi; Vivendi denique rationem, quam sibi ab ineunte adolescentia praescripserat, remisit nunquam. Quae faciunt, ut dogma hoc praecipuum Stoicae sectae paucis complectar, illustraturum quae diximus cum magna Pinelli laude. Constans hoc ille vitae institutum vocabat, quam