A26815:710
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
vir, exhibuit nobis incisam in aes artifici plane manu, elegantissimam ejusdem Pinelli iconicam effigiem, quam ipse, & in gratiam hominum transalpinorum, & in testationem perjucundae quae sibi cum Pinello intercesserat amicitiae, vulgandam curavit. Nec mirum, cum ille tanti faceret quam cum Joh. Vincentio habebat animi studiorumque conjunctionem, quippe de ipso jam defuncto scribens ad Caesarem Nichesolam, eo see demum capite, inquit, laudari mall, quòd Pinello intimè amicus esset, quàm alio quovis, insigni licet, factoque ad gloriam utcunque comparandam. His demum aliisve de causis, ut ad testamentum redeamus, non valuimus nos Pinellum de semel arrepto consilii sui statu dimovere. At qui, si à condendo testamento, non tamen à Christianae pietatis officiis abhorrebat, eleemosynas in pauperes elargiri, Deo se, sanctisque omnibus commendare haud unquam gravatus est. Per annum quo aeger in lecto decubuit, expiare animum confessione, eundem sanctissimo Christi corpore non semel piè admodum reficere consuevit. Familiars profectò quotidie decumbenti sibi septem quos poenitentiales vocant Psalmos recitantes exaudiebat, neque ideò Deum sibi & coelites omnes oratione propitiare intermittebat. Me sane ille nunquam dimisit, quin rogaret, ut ipsi Deum, vel quotidianis precationibus, vel sacrosancto Missae sacrificio conciliarem: gaudebatque cùm ex me postridie audiret, facta quae imperasset, faustis officium meum qualecunque id esset precationibus, & cumulata gratiarum actione prosequi solitus. Ad monasteria Deo devotorum hominum, & virginum sacrarum, non raro familiares destinabat, qui collata in eleemosynam stipe, aegrotantem dominum illorum precibus commendarent. Ad Aram D. Antonii Ulyssiponensis, cujus nomen quaqua patet Christianus orbis celeberrimum est, sacrum fieri pro se impenso studio expetebat, divinam sibi open eo precante affuturam confidens, quem Deus vi miraculorum excellere voluisset. Huic affinia illa, quod cum die festo aegritudine prohiberetur quin sacro interesset, consueverat è domesticis religiosiorem dimittere, qui & suam vicem quatenus licebat expleret, certamque inter pauperes à see pecuniam divideret, in expiationem ejus delicti, cujus ille tenuem etiam conscientiam ⟨p. 369⟩aversabatur.
vir, exhibuit nobis incisam in aes artifici plane manu, elegantissimam ejusdem Pinelli iconicam effigiem, quam ipse, & in gratiam hominum transalpinorum, & in testationem perjucundae quae sibi cum Pinello intercesserat amicitiae, vulgandam curavit. Nec mirum, cum ille tanti faceret quam cum Joh. Vincentio habebat animi studiorumque conjunctionem, quippe de ipso jam defuncto scribens ad Caesarem Nichesolam, eo se demum capite, inquit, laudari malle, quòd Pinello intimè amicus esset, quàm alio quovis, insigni licet, factoque ad gloriam utcunque comparandam. His demum aliisve de causis, ut ad testamentum redeamus, non valuimus nos Pinellum de semel arrepto consilii sui statu dimovere. At qui, si à condendo testamento, non tamen à Christianae pietatis officiis abhorrebat, eleemosynas in pauperes elargiri, Deo se, sanctisque omnibus commendare haud unquam gravatus est. Per annum quo aeger in lecto decubuit, expiare animum confessione, eundem sanctissimo Christi corpore non semel piè admodum reficere consuevit. Familiares profectò quotidie decumbenti sibi septem quos poenitentiales vocant Psalmos recitantes exaudiebat, neque ideò Deum sibi & coelites omnes oratione propitiare intermittebat. Me sane ille nunquam dimisit, quin rogaret, ut ipsi Deum, vel quotidianis precationibus, vel sacrosancto Missae sacrificio conciliarem: gaudebatque cùm ex me postridie audiret, facta quae imperasset, faustis officium meum qualecunque id esset precationibus, & cumulata gratiarum actione prosequi solitus. Ad monasteria Deo devotorum hominum, & virginum sacrarum, non raro familiares destinabat, qui collata in eleemosynam stipe, aegrotantem dominum illorum precibus commendarent. Ad Aram D. Antonii Ulyssiponensis, cujus nomen quaqua patet Christianus orbis celeberrimum est, sacrum fieri pro se impenso studio expetebat, divinam sibi open eo precante affuturam confidens, quem Deus vi miraculorum excellere voluisset. Huic affinia illa, quod cum die festo aegritudine prohiberetur quin sacro interesset, consueverat è domesticis religiosiorem dimittere, qui & suam vicem quatenus licebat expleret, certamque inter pauperes à se pecuniam divideret, in expiationem ejus delicti, cujus ille tenuem etiam conscientiam