A26815:718
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ita factum ut ducentae solummodo conscriptiones nobis perierint, quae in arcanum Tabularium conditae sunt, opposita ibi scheda, in qua notatum, decerpta haec imperio Senatus è Pinelliana bibliotheca. Praecesserat has turbas familiaris cujusdam furtum, qui per summum scelus quaestum è domini morbo captans, pleraque ejus generis, non animadvertenti subtraxit, distraxitque. At detrimenta haec omnia vili aestimanda, prae hoc ipso quod mox enarrabimus. Bibliothecam Venetias devehendam curaveramus, ut inde mari Neapolim impendio minori appelleret; at ne qua vis major, ut in navigatione solet, pes•undaret universam, placuit in tria navigia capsas conjici, quae recta Fortori portum in Apulia peterent, excipiendae à civemeo Hieronymo Velo Episcopo Larinate, quem Pinellus dilexerat, Urbano etiam VII. Pont. Max. charum, & ad summa quaeque destinatum, ni mors optimi Pontificis conatibus obviam ivisset. Navium harum altera cum trium & triginta capsarum sarcina in piratas Turcas incidit, qui praedae opulentae inhiantes, cum chartas & libros invenissent, gaudio in iracundiam verso, inutiles sibi merces abjicere caeperunt in mare, quousque captivi navarchi monitu deliniti, & tot exhauriendarum ⟨p. 373⟩chartarum taedio fatigati, ab impotenti coepto destiterunt. Ita navigium exarmatum, nautae in vincula conjecti, merces reliquae in triremem comportatae, & libri (ut ille monuerat) relicti beneficio alicujus, qui cum navigio in littus ejectos colligeret, asportaretque. Ita plane factum: cum enim fluctus maris navim destitutam ejecisset in littus, è region Firmanae coloniae, convolarunt ad expositam praedam piscatores, aliique, quorum nonnulli libros domum asportare, quidam papyros in frusta dissectas ad rimas navigiorum cum glutino adhibere, non pauci, specularium vice, tuguriorum fenestris aptare, & profectò memini audire me à quopiam, per tractum sane quam patentem litoris illius, aliud tum omnino haud comparuisse, quam laceras schedas, quà projectas in litus, quà, in salo fluctuantes. I nunc qui sine modo haec amas: Reges magnos aemulare, haeredum improbitas, latronum injuria, domesticorum fraus, elementa adeo ipsa perdent delicias tuas. Audi, audi, quisquis incubas librariis illis thesauris; I consultum publicae utilitati, evulga ingenia magna, lucubrationes non tuas publici juris fac, permitte ut alii proficiant nullo tuo detrimento, non minima tua cum laude:
Ita factum ut ducentae solummodo conscriptiones nobis perierint, quae in arcanum Tabularium conditae sunt, opposita ibi scheda, in qua notatum, decerpta haec imperio Senatus è Pinelliana bibliotheca. Praecesserat has turbas familiaris cujusdam furtum, qui per summum scelus quaestum è domini morbo captans, pleraque ejus generis, non animadvertenti subtraxit, distraxitque. At detrimenta haec omnia vili aestimanda, prae hoc ipso quod mox enarrabimus. Bibliothecam Venetias devehendam curaveramus, ut inde mari Neapolim impendio minori appelleret; at ne qua vis major, ut in navigatione solet, pesundaret universam, placuit in tria navigia capsas conjici, quae recta Fortori portum in Apulia peterent, excipiendae à civemeo Hieronymo Velo Episcopo Larinate, quem Pinellus dilexerat, Urbano etiam VII. Pont. Max. charum, & ad summa quaeque destinatum, ni mors optimi Pontificis conatibus obviam ivisset. Navium harum altera cum trium & triginta capsarum sarcina in piratas Turcas incidit, qui praedae opulentae inhiantes, cum chartas & libros invenissent, gaudio in iracundiam verso, inutiles sibi merces abjicere caeperunt in mare, quousque captivi navarchi monitu deliniti, & tot exhauriendarum