A26815:723
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neapoli ante aliquot annos firmus & valens testatus erat, praeterieratque bibliothecam, & Joh. Vincentii monumentum, patruo adhuc superstite, quorum recordatus fortasse cum aegrotaret, petierat ab Alphonso Soto, quo Patavii confessario usus est, ut morbo non remittente admoneret Codicilli, quem decreverat testamento adjicere. Et sanè bibliothecae statum, & amplificationem, patruique memoriam animo complexum vidimus, quotquot cum illo Patavii samiliarius versati sumus. At praeclaris cogitationibus invidit improvisum delirium, quod optimum juvenem de statu mentis dejecit miserandum in modum. Maritum optimum, & indulgentissimum, (& has funeris appendices liceat mihi persequi, amoris & benevolentiae ergo) uxor infelicissima luctu perpetuo prosecuta est, ereptum sibi à patria & affinibus procul, iniquissimis temporibus, eum virum dolens, cum quo vixerat sine querela, quo sospite vix ullam sibi matronarum Neapoli praeferri optime norat: relictos sibi parvulos filios, non qui maerorem levarent, sed quorum conspectus luctum augeret, quorum orbitas matrem cruciaret. Neapoli in more positum est, ut mulieres in charissimorum sibi conjugum funere incidant capillos, cum defuncto efferendos, testes doloris, & indicio futuros interceptum sibi morte viri capitis si quod erat ornamentum. Consuetudinis memory, huic nostrae forcipes diu pernegatae à familiaribus, & subtracta ferramenta omnia, quibus propositum exequi posset, donec filiolus matrem angi diutius non ferens, auratam forcipem e loculis puerilibus promens, matri obtulit, admonens capillos recideret sibi, & memoriam patris suprema illa contestatione recoleret. Laudavit illa filii pietatem, & sibi dicto citius obsecuta, spissam & flaventem comam in feretrum conjecit, operuitque caput nigra palla, qua circumfluente contecta, humi cubans in abdito sepositae cellae angulo, dolori habenas laxavit. Audivimus nos ibi tum eam conquerentem, sermonisque nitorem admirati sumus, & ingenii alacritatem. Quo factum, ut tragicos poetas minus improbaremus, quos frequenter animadvertas inducere in scenam dolore & moerore confectas, Electram Hecubamve, ornatè tamen & copiosè disserentes. Grave vulnus inflixit domesticae rei praematura mors Ducis adolescentis. Honos enim summi Cancellarii, in quem uti diximus impenderat ipse LXX. M.
Neapoli ante aliquot annos firmus & valens testatus erat, praeterieratque bibliothecam, & Joh. Vincentii monumentum, patruo adhuc superstite, quorum recordatus fortasse cum aegrotaret, petierat ab Alphonso Soto, quo Patavii confessario usus est, ut morbo non remittente admoneret Codicilli, quem decreverat testamento adjicere. Et sanè bibliothecae statum, & amplificationem, patruique memoriam animo complexum vidimus, quotquot cum illo Patavii samiliarius versati sumus. At praeclaris cogitationibus invidit improvisum delirium, quod optimum juvenem de statu mentis dejecit miserandum in modum. Maritum optimum, & indulgentissimum, (& has funeris appendices liceat mihi persequi, amoris & benevolentiae ergo) uxor infelicissima luctu perpetuo prosecuta est, ereptum sibi à patria & affinibus procul, iniquissimis temporibus, eum virum dolens, cum quo vixerat sine querela, quo sospite vix ullam sibi matronarum Neapoli praeferri optime norat: relictos sibi parvulos filios, non qui maerorem levarent, sed quorum conspectus luctum augeret, quorum orbitas matrem cruciaret. Neapoli in more positum est, ut mulieres in charissimorum sibi conjugum funere incidant capillos, cum defuncto efferendos, testes doloris, & indicio futuros interceptum sibi morte viri capitis si quod erat ornamentum. Consuetudinis memori, huic nostrae forcipes diu pernegatae à familiaribus, & subtracta ferramenta omnia, quibus propositum exequi posset, donec filiolus matrem angi diutius non ferens, auratam forcipem e loculis puerilibus promens, matri obtulit, admonens capillos recideret sibi, & memoriam patris suprema illa contestatione recoleret. Laudavit illa filii pietatem, & sibi dicto citius obsecuta, spissam & flaventem comam in feretrum conjecit, operuitque caput nigra palla, qua circumfluente contecta, humi cubans in abdito sepositae cellae angulo, dolori habenas laxavit. Audivimus nos ibi tum eam conquerentem, sermonisque nitorem admirati sumus, & ingenii alacritatem. Quo factum, ut tragicos poetas minus improbaremus, quos frequenter animadvertas inducere in scenam dolore & moerore confectas, Electram Hecubamve, ornatè tamen & copiosè disserentes. Grave vulnus inflixit domesticae rei praematura mors Ducis adolescentis. Honos enim summi Cancellarii, in quem uti diximus impenderat ipse LXX. M.