A26815:714
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad mediam noctem jusculi aliquantulum, ut à medicis imperatum, exhauserat, cum reclinantem se in pulvinar, invasit deliquium ita vehemens, ut non multò post vitam eriperet; accurrimus nos à familiaribus excitati, nec sanè intempestivè, cum ego spiritum è corpore proficiscentem Deo & coelitibus omnibus, precationibus solennibus commendarim. Ita ego eodemmet Augusto mense ante quattuor annos Aicardo adfui, hoc uno in charissimorum mihi capitum jacturis fortunatus: cetera parùm felix; quod causae luctus ad manum essent, neque mitigaret dolorem absentia, quae omnes emollit asperos humanarum vicissitudinum eventus. Annos Pinellus erat natus VIII. supra LX. nec ideo tamen non decessit immature; praeproperum enim semper illius est funus, mea quidem sententia, qui hon nibus potest esse adj •mento, ut hic noster insigniter fuit. Cadaver […] […] • unt, deprehensique in vesica lapides quatuordeci • […] […] pares, & praegrandis unus, cruentus, aspera cute, […] uleata […], in vesica vero arenae & calculorum subsiderat nimio • tis. […] […] […] ad D. Antonii, quò frequens Pinellus religionis ca • conveniebat […] • ondi Aicardum curarat, cui etiam nobilem memoriam destinaverat, poste• indicio futuram illius in se meritorum, & sui in illuma Morris. Exequiae sacrificiorum funebrium frequentia; & larga in egenos ••visione nobilitatae. Laudatus publicè non est, quod excluderentur omnes angustia temporis ab opere aggrediendo, quod sui magnitudine, sublimia ⟨p. 371⟩quaeque ingenia deterreret. Et vero quis illaudatum dicat, quem in unum conspirantes quotquot aderant Patavii eruditorum voces, in funere non tralaticiis laudibus ornaverunt. Quicquid enim scripsit Corn. Nepos de Attico, ibi de Pinello constanti predication inaudisses, per XL. annorum spatium injurium fuisse nemini, juvisse omnes; in jus de sua rei vise nunquam, infimis communem, principibus parem, gratissimum omnibus. Libros illi non otios▪ pervolutatos, sed ad exemplum instructionemque vitae, neque majorem operam cognoscendis naturae arcanis, quam excolendo animo impendisse. Nemo tum Patavii, qui literas & humanitatem haud perfunctiorè amaret non accessit ad Caesarem, ut clarissimae domus per eam jacturam extinctum splendorem doleret.