A26815:731
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Scaevolae Sammarthani › VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si gloriam haud mediocrem promerentur ii, qui pulcherrimas occupationes suas & studia eò solùm conferunt, ut bono publico quam maximè inserviant; nec minorem illi, qui rerum administratione omiss•, tranquillae vitae lenociniis allecti, scripta aeternitate digna in lucem edunt: quanto magis laudandi sunt, qui ingenio excellenti & faecundo praediti, it à facultates animi commiscere ac temperare norunt, ut in utramque partem facilè comparentur? Eximia coeli dona, quae mirâ felicitate in Scavola SAMMARTHANO se invicem sunt complexa! Cum enim ad laudabiles hasce & diversas vias […] que see praestiterit idoneum, in ambiguo reliquit, utrum fiddly •rga Reges nostros obsequio, & muneribus eorum maximi momenti desungendis, an vero lucubrationibus suis pari eloquentia ac scientiâ conscribendis, magis inclaruerit.
Si gloriam haud mediocrem promerentur ii, qui pulcherrimas occupationes suas & studia eò solùm conferunt, ut bono publico quam maximè inserviant; nec minorem illi, qui rerum administratione omiss•, tranquillae vitae lenociniis allecti, scripta aeternitate digna in lucem edunt: quanto magis laudandi sunt, qui ingenio excellenti & faecundo praediti, it à facultates animi commiscere ac temperare norunt, ut in utramque partem facilè comparentur? Eximia coeli dona, quae mirâ felicitate in Scavola SAMMARTHANO se invicem sunt complexa! Cum enim ad laudabiles hasce & diversas vias 〈…〉 que se praestiterit idoneum, in ambiguo reliquit, utrum fideli •rga Reges nostros obsequio, & muneribus eorum maximi momenti desungendis, an vero lucubrationibus suis pari eloquentia ac scientiâ conscribendis, magis inclaruerit.
NATUS est initio mensis Februarii, Anno MDXXXVI. Julioduni; quae urbs in finibus Andium, Turonum, Pictonumque sita, miti aeris temperie gaudet, & agrorum fertilitate (siqua alia in Galliis regio) admirabili: Quae quidem conditiones ad ingenia melioris notae producenda maxim• conducunt, qualia hic locus protulit innumera; nemo autem eorum (ut opinor) tantum patitae suae decus ac SAMMARTHANUS noster attuit. Idem ann eo illustrior extitit, quod alio non minùs fausto auspicio,