A26815:736
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Scaevolae Sammarthani › VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Avus ejus, Gaucherus SAMMARTHANUS dominus de la Rivere, consiliarius erat & medicus ordinarius Regis Francisci I. tantoque in honore habitus, ut Conradus Lommellus scriptor illius temporis, libro qui inscribitur De advocati Officio, eum appellet unicum ex omnibus t•m nostris quàm peregrinis medicinae Oraculum, alterumque adeò Aesculapium. Leo etiam de Sancto Mauro ex illustri familia oriundus scribit, ejus virtutes & doctrinam magno in pretio fuisse. Ut concludam, historicus quidam rerum potiunte Carolo IX. editus illum primarii Regis medici titulo honestat. Patrimus fuit SAMMARTHANO nostro nepoti suo, nomenque suum ei indidit Gaucherum; quod ipse posteà ingeniosè in SCAEVOLAM transtulit, eodemque in scriptis suis usus est: quamvis haec appellatio dotibus suis minùs congruere, nec nisi per antiphrasin adaptari posse videretur, cùm adeo dextre see gesserit in iis quae ad cultum & ornamentum patriae pertinerent. Nonnulli literati suo tempori aequales hinc ausam arripuerunt varias facetias & allusiones conficiendi de nomine Scaevolae & de manu SAMMARTHANI, etiam & ambidextrum ratione musae Latinae Gallicaeque vocitarunt.
Avus ejus, Gaucherus SAMMARTHANUS dominus de la Rivere, consiliarius erat & medicus ordinarius Regis Francisci I. tantoque in honore habitus, ut Conradus Lommellus scriptor illius temporis, libro qui inscribitur De advocati Officio, eum appellet unicum ex omnibus t•m nostris quàm peregrinis medicinae Oraculum, alterumque adeò Aesculapium. Leo etiam de Sancto Mauro ex illustri familia oriundus scribit, ejus virtutes & doctrinam magno in pretio fuisse. Ut concludam, historicus quidam rerum potiunte Carolo IX. editus illum primarii Regis medici titulo honestat. Patrimus fuit SAMMARTHANO nostro nepoti suo, nomenque suum ei indidit Gaucherum; quod ipse posteà ingeniosè in SCAEVOLAM transtulit, eodemque in scriptis suis usus est: quamvis haec appellatio dotibus suis minùs congruere, nec nisi per antiphrasin adaptari posse videretur, cùm adeo dextre se gesserit in iis quae ad cultum & ornamentum patriae pertinerent. Nonnulli literati suo tempori aequales hinc ausam arripuerunt varias facetias & allusiones conficiendi de nomine Scaevolae & de manu SAMMARTHANI, etiam & ambidextrum ratione musae Latinae Gallicaeque vocitarunt.