A26815:749
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dumb Scaevola in Academia Pictaviensi jurisprudentiae incubuit, Joannes Perusius (laudatus à Ronsardo & Mureto) sub exitum Henrici II. diem obiit, Medeae tragaediam quam versu Gallico pangebat imperfectam relinquens. Principium operis ità feliciter contexebatur, ut consummatio ejus magnopere cuperetur; cùm illud scribendi genus eo tempore novum apud Gallos esset & inusitatum. SAMMARTHANUS primo floor juventutis rem perficere suscepit, eo quidem successu, ut maximum poemati ornamentum, nec laudem sibi minorem comparaverit: adeoque hic conatus animos ipsi dederit, ut majora aggrederetur. Itaque juvenis iste poeta tragicus & infelix, qui vitae cursum vixdum exorsus statim finierat, sorte tamen meliore hac in parte usus est quàm olim Timomachus in imagine Medeae, (quam licèt imperfectam tanti emerat Julius Caesar;) mortuo enim hoc inclyto pictore, nemo alius potuit, aut saltem ausus est tabulae excellenti, non magis quàm Veneri Appelleae, extremam manum imponere.
Dum Scaevola in Academia Pictaviensi jurisprudentiae incubuit, Joannes Perusius (laudatus à Ronsardo & Mureto) sub exitum Henrici II. diem obiit, Medeae tragaediam quam versu Gallico pangebat imperfectam relinquens. Principium operis ità feliciter contexebatur, ut consummatio ejus magnopere cuperetur; cùm illud scribendi genus eo tempore novum apud Gallos esset & inusitatum. SAMMARTHANUS primo flore juventutis rem perficere suscepit, eo quidem successu, ut maximum poemati ornamentum, nec laudem sibi minorem comparaverit: adeoque hic conatus animos ipsi dederit, ut majora aggrederetur. Itaque juvenis iste poeta tragicus & infelix, qui vitae cursum vixdum exorsus statim finierat, sorte tamen meliore hac in parte usus est quàm olim Timomachus in imagine Medeae, (quam licèt imperfectam tanti emerat Julius Caesar;) mortuo enim hoc inclyto pictore, nemo alius potuit, aut saltem ausus est tabulae excellenti, non magis quàm Veneri Appelleae, extremam manum imponere.
A Pictavio ad urbem Biturigum Scaevola se transtulit, ut ibi studia inchoata persequeretur, & eloquentem Jurisconsultum Duarenum audiret; qui raras juvenilis animi dotes illicò perspexit, eumque amavit & in praetio habuit: praevidit etiam, Galliam olim de illius incunabulis gloriaturam; nempe cui natura ea omnia indiderat, quae aliis ex arte & industria provenire solent. Praeter jurisprudentiam, rei quoque Poeticae delicias imbiberat, & talem ejus ideam sibi mente efformaverat (sicut quemque sua fert indoles) ut Lutetiam reverteretur, quò hisce studiis, & aliis quibus acria assuescunt ingenia, meliùs vacaret; quò etiam consuetudine doctorum hominum, quibus urbs illa tunc temporis abundabat, magis magisque proficeret. Ibi primum magni illius & incomparabilis scientiarum ac linguarum Genii, Josephi Scaligeri, familiaritatem iniit; quae quidem illis ad annos fermè quinquaginta intercessit. Amicitiâ quoque complexus est Claudium Espencaeum clarissimum Theologum, Joannem Auratum, Petrum Ronsardum, Joannem Antonium Baifium, Joannem Passeratium, & Remigium Bellaqueum.